Serenissimo et Illustrissimo Principi domino. Domino Henrico. Anglie et Francie. Regi potentissimo. ac domino Hiberniæ. domino nostro Clementissimo.
Debitam promptitudinem obsequendi, cum omni qua licet1 reuerentia, Regali Culmini sese offerentes. Rex Serenissime, Gioriosissimeque, nostri conciues in Islandia negotiantes, graui cum querela nobis exposuerunt. Quod cum anno currenti prope festum diue Crucis Inuentionis.2 Nauim mercibus refertam a Ciuitate nostra expediuissent. vbi rector eiusdem, nomine Hans Schomaker, cum negotiatoribus ad portum Gamelwick anchoram quinque Septimanis, sub saluo conductu Regis Celsitudinis Dacie iam statuisset, Strumiclos et id genus piscium siccorum iuxta ritum territorii mercaturi, Licet etsi a nullo periculum timerent. a Regie Maiestatis Vestre hominibus (vtpote cum quibus mutua esset beneuolentia) bene sperarent, sed Nicolaus Buckbroch de Lundis. Rubertus Vete de Lingen. et Johan Kabkon de Brustow. naute seu nauium Rectores. quarum vna Magdalena. alia Thomas, et reliqua Michael intitulata, cum suis Capitaneis et vndique aliis Anglicis accersitis diuini atque ciuilis juris immemores, verbis primo diris, tandem hostili incursu, armataque manu piratico more grassantes in nostratium nauim irruerant. Vsxque adeo quod nostri pro magno ducentes. amissis bonis. mortalem vitam seruare. ex naui ad littus locum eis cedere coegerunt. Tum vestri Regii Culminis homines. animis ferocibus. ad nauim in portu relictam irruerant nostrorum bona. merces. tormenta. bombardas. anchoras. funes nauticos. tandem omnifaria in eadem reperta ceperant. rapuerant. et in predam abduxerant, quorum bonorum estimatio legittima taxatione preuia ad Sexcenta Septuaginta vnum talentorum. duodecim solidorum et decem denariorum Sterlingorum super se extendit. Vbi aliquando vsu venit, cum in aliquo portu Islandie. alter vt alterum preueniet colluctari, hoc absque preda peragi naute solent. Sed non ea lege Anglici causam, sed spolium aduertebant. Humillimis ergo precibus ad Regalis Vestre Celsitudineni confugimus obnixius deprecantes. Vestra Regalis Magnificentia pro innata equitate. indempnitati ciuium nostrorum consulere. gratiis confouere, gratiose dignetur. Vt pro rebus et bonis eorum sic abactis. spoliatis. asportatisque ac dampnis irrogatis. condignam restitutionem. recompensionemque assequi valeant. Quod per Vestram Regiam Clementiam vt perficietur. spem fixam. indubiamque perimus nosque ad eiusdem Regie Maiestatis (quam Summus Maximus deus statu felici incolumem conseruet) beneplacita semper obnoxios offerentes. Datum sub Ciuitatis nostre Signeto Anno a Christi incarnatione Millesimo Quingentesimo Vicesimo octauo. decima sexta die Mensis Septembris.
Proconsules et Consules
Ciuitatis Hamburgensis.
- 1) dicet in Whitwell's transcript.
- 2) May 3.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum