Anno M. D. xxxiij Die xxij februarij1
Defensiones Lutken Smidt et Hans hugen Ciuium Hamburgensium aduersus Robert Legghen Rolanth, ac consortes Anglicos
Obsequijs nostris, animo ad omnia paratissimo, prefatis, Gauisi admodum sumus et amplissimas agimus gratias spectabiles atque prudentissimi domini, quod non solum benignitas vestra optimi Magistratus officio fungens, verum etiam Jllustrissimus ac potentissimus Anglorum Francorumque Rex ipse, generosa quadam Clementia, defensiones nostras aduersus quasdam querelas duorum Anglicorum, audire non dedignabitur Sic enim haud dubie futurum speramus, vt tandem appareat extrema illorum temere petentium calumnia, et quod nos summo innocentie presidio muniti, longe magis ad agendum contra illos procedere possemus, Quinimmo facile percipimus, aduersarios solita illa calliditatis regula, priores prorupisse in commentitiam accusationem, vt intrim nostram iustissimam persecutionem illatorum damnorum obscurarent ac inpedirent
Principio autem agnoscimus, tum ex Regijs literis nobis lectis, tum ex relatione Magnifici domini Oratoris factum ipsum Regie Maiestati tam surreptitie per aduersantes suggestum esse, vt nichil miremur indignationem illius (si res sic haberet) merito in nos commotam Verum Deus et homines, adeoque ipsi perperam accusantes, dabunt testimonium hanc esse rei geste veritatem que sequitur.
Quod Anno superiore cum ego Ludtke Smidt in Islandiam traijtiens, magno vite ac bonorum discrimine (Deo propitio) tandem portum attigissem, iactisque ancoris sine vllius alterius molestia degissem pro antiquissimo more, ecce nullius malj conscius inopinata quadam ac inmani violentia obruunt me, due naues, quarum altera fuit Robert leggen paulo ante amicissimis verbis admonita ne mihi in eo portu adferret grauamen altera vero cuiusdam anglici quem ipse Roberth meditati sceleris et oppressionis socium sibi coniunxerat, Et hic ne ipse quidem aduersarius verbo contradicere potest, quin primus fuerit qui me inparatum hostiliter inuaserit Poterat vnum si voluisset, immo rogaui officiosissime vt vellet abstinere ab occupato per me portu et violentia quam minabatur.
Ceterum, quando ille nullis admonitionibus flecti posset ac inuento iam socio criminis quinque plus homines aduersus vnum habere se videret, dirissimo inpetu facto, Ego sane omnia statim desperata habui, defensione tamen vtcumque tentata (nam sciebam illum vitam mihi simul et bona adempturum), Diuino prorsus miraculo, nullis autem viribus pauculorum hominum non ultra xxx preter omnem spem repuli iii atrocissimam vim hostium Et neque in hac parte dubito Regiam Celsitudinem commendatissima illa equanimitate cognituram, mihi tam inmaniter oppresso, ad redimendam salutem licuisse omnibus vti defensionibus armorum quibus potui.
Ibi vero (vt breuiter dicam) inter me et Roberth Legghen tractantur amice conditiones, damnorum mihi datorum magnam partem illi remitto, quibusdam rebus pro resartione partim datis, partim promissis optima fide quam nondum prestitit, Summa, totum negotium perpetuis pactis conponitur, datis chyrographis duobus altero ligna anglica, quam nesciui et suspectam habui, altero nostrate per interpretem suo sigillo munito, et subscripto manu propria.
Quamquam si Roberth leggen successisset intentata contra me violentia, certe necis crudelitas illi non suffecisset, Nam paulo ante cum de victoria aut potius piratica oppressione, nihil dubitaret, nuntiauerat qubusdam insulanis Jslandie, vt in portum Bussanda nuncupatum venirent, visuri mactatas, et (abominabile verbum) ad edendum adpositas germanicas carnes.
Mira ergo hominis inpudentia est, quod sui facinoris pessimi prorsus nulla mentione facta metum allegare audeat contra transactionem amicam Quia si de metu disceptandum fuerit, ipse sibi causam metuendi adeoque fedissimam, prebuit Veriusque mihi et vite et bonorum metum, primus intulit ac irreparabili damno adfecit ipse
Quinimo si transactionem Diviino et humano Jure firmissimam, vtcunque ponamus temere rescindendam esse certe multo duriorem sibi faciet causam Roberth legghe, siquidem, publico piratice inuasionis iuditio, Jtem omnium damnorum mihi datorum nomine, condemnandus Qvia ex re si modo lites et controuersias ambirem, in decuplo plus quam ex transactione, esset obuenturum mihi causam rursus ab integro repetenti.
Verum, ad tranquillitatem magis inclinatus, solum hoc peto, quod Regiam Celsitudinem neutiquam iniquum estimaturam spero, videlicet, vt Roberth legghe siquidem equissima pactionis nostre placita, reliquam ac sancte promissam damnorum meorum resartionem, sine longiore dilatione persoluat, Deinde si vllam aduersus me actionem habuerit, ego certe apud prudentias vestras, velut obsequens et bonus ciuis, stabo Juri, et ne pedem quidem mouebo, illi vel quibuscunque legitime accusaturis Salua semper, vbi requisitum fuerit, editione transactionem, cum alijs meis Juribus
Ceterum iam ante longius hec omnia scriptis exposui ad que me refero, et adversarios remitto, quum eorum atrocitatem, quamque mecum egerint nefarie, satis ostendant, meamque innocentiam latius testentur
Defensio Hans hughenn
Quantum vero ad me Hans hughen attinet, Spectabiles ac circumspecti domini longum planeque molestum foret, si omnia que mihi ab Anglicis damna contigerunt recensere vellem Quorum equidem nullam actionem remitto illis qui in culpa sunt, sed oportuno tempori legitime persequendam (Deo volente) reseruo, consulens nunc et obtemperans iussis prudentiarum vestrarum, ut tantum ad calumniosam suggestionem cuiusdam Rolant Anglici breuiter respondeam
Superioribus diebus cum ego in portu Jslandie Gammelwick quietus agerem et sine vllius iniuria pisces quorum causa magnis sumptibus eo veneram conparandos, apud insulanos quererem, ac aliquos mihi adducendos pro more pactus essem, aduersarius Rolandt, multo magis a me quam ego ab illo in Jure accusandus, adeo mihi omnem negotiandi ac emendi occasionem, immo pisces iam conparatos eripuit, vt rediturus eram domum vacua naui, perditurusque non solum constitutum ac solitum nauigandi tempus, verum etiam magnam substantie patrimonijue partem quam in preparatione nauis et naucleriorum conductione, pene vltra vires inpenderam, hoc autem quam durum est, res ipsa mihi testis fuerit.
Admonitus autem amicissimis verbis, et instantissime rogatus ne mihi tam irrecuperabilem iacturam adferre vellet, temulentior inde factus, ac multo quam antea prioribus ex professo intentus molestijs necessariam prebuit causam, vt ego ipse eum adirem nauicula mea in qua decimus nonus eram, vt cum eo de datis mihi damnis expostulando tractarem Et sic tandem inter nos conuenit, vt quasdam mihi res non magni valoris, traderet, Maxima vero damnorum pars adhuc reliqua est, quam ne mihi soluat, ipsa mira calliditate primus nunc ad accusandum prouolat lesa admodum conscientia.
Preterea in eadem naui Rolanths contra omnem opinionem et amicitie fidutiam, inueni quasdam naucleros qui haud ita pridem non solum mihi, sed etiam multis alijs, piratica inmanitate damna attulissent maxima in libero mari Et quandoquidem piratarum receptator notorius idem Rolanth, optimo iure velut pirata censendus ac sine quouis Judice tractari potuisset, ob Reuerentiam tamen Regie Maiestatis ac aliorum Anglicorum quibus sane bonis viris multa benefitia debentur, dissimulatum fuit hoc scelus, eo tamen pacto quod emendatio pomitteretur Quare rogo me cum meis, apud Regiam dignitatem, Deinde etiam apud prudentias vestras, pro innocentia mea excusatum iri Et nichilominus aduersarium Rolanth, calumniosissime nunc accusantem, legitime adigi, vt reliquam damnorum mihi illatorum partem persoluat, ac a piratica receptatione in posterum abstineat Nam me si confidat sibi obligatum, coram prudentijs vestris exporrecta fronte staturum Juri, facilime conuenire potest Verum, si Regia Maiestas, cui ego cum alijs Hamburgensibus, propter multa clementie beneficia vsque ad vite discrimen deditissimus sum, sciret quam iniuriosi in alios sint quidam Anglici quibus vbi pro voto succedit violentia, tacent, vbi vero per defensionem natura concessam aliquid incommodi accipiunt, mox prorumpunt in accusationem quasi nihil omnino fecissent, hec inquam si Regia Celsitudo sciret sicut nos et multi Anglici optimi viri, coram videmus certe in pathinos eos cum suis calumnijs relegaret, generosa illa equitate orbi terrarum notissima Jnterim, hec dicta sunt, saluis alijs Juribus meis,
Prudentiarum vestrarum obsequiosi Ciues
Lutke Smidt et Hans Hughe
- 1) Only H2.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum