Tenor querelarum oratorum regis Anglie.a
Cum omnes immunitates ac privilegia, que societas anze pretendit sibi concessa in regno Anglie, liquido constet ea de causa fuisse concessa, ut Angli bene tractarentur apud illos et immunitatibus et privilegiis vicissim in terris et dominiis anze gauderent, et cum preterea conditionem hanc habeant annexam, videlicet ne colore suorum privilegiorum quemquam aut cujuscumque bona defenderent et immunitatum ac privilegiorum suorum sotium ac participem esse assererent, cui aut cujus bonis immunitates ac privilegia illa jure non deberentur nec eisdem gaudere deberent, civitates tamen et membra societatis predicte regis Anglie subditos in terris, dominiis, urbibus et districtibus ejusdem societatis a multis annis citra spoliare, percutere ac pessime tractare non veriti sunt, solitis illic privilegiis et immunitatibus eos exuerunt nec ullis illic immunitatibus et privilegiis gaudere sinunt et multos in Anglia pro suorum privilegiorum sociis advocant, asserunt ac tuentur, qui eisdem gaudere neque de jure neque ratione deberent, et hec omnia et his etiam deteriora committunt et amicabiliter sepe commoniti ne faciant assidue tamen pergunt facere nec ulla monitione desistunt, sed quotidie mala malis accumulant in damnum regis et populi sui non ferendum et ipsorum privilegiorum et immunitatum enervationem et evacuationem justissimam. E quibus ejusdem societatis et suorum civium factis adversus Anglos, ut nichil dicamus gravius, incivilibus oratores Angli pauca quedam - nom omnia persequi longum esset - velut exempli causa sequentibus articulis ostendunt.b
...
14. Item cum ad insulam Islandie appulisset quedam navis Hullensis anno domini 1423 et in anchoris staret prope Botsand, mittunt ut moris est aliquot mercatores ad gubernatorem loci consultum, quo in loco merces distraherent. Quos redeuntes a gubernatore Hamburgenses in insidiis dispositi inopinantes aggrediuntur et tandem multis vulneribus affectos et victos tamquam hostes publicos in vincula conjiciunt nec prius emittunt, quam multis mercibus libertatem suam redemerunt.c
15. Ita homines anze non solum non permittunt subditos serenissimi regis habere liberum et tutum accessum ad patrias dicte anze, sed etiam ab alienis regionibus deturbant et sevissime persequuntur. Nam etiam cum anno domini 1477 quidam mercatores Hullenses misissent in Islandiam quandam navem vocatam the litle Petre of Hul, Hamburgenses indigne ferentes Anglorum adventum venerunt a loco vulgariter nuncupato „le Streymme“ et navem predictam tune in portu Botsand existentem cum omnibus mercibus secum abduxerunt, mercatores vero et nautas numero triginta unum rupibus alligarunt, deinde sagittis et bombardis crudeliter confecerunt.d
...
- a) Only in K.
- b) In the margin: Vide tractatuum tenorem K3.
- c) In the margin: 1424, ut ad proximum et ante Trajectensem K3.
- d) In the margin: Ut ad proximam, nec unquam propositum, nec nominantur, qui haec fecerant K3.
Transcript copied from Hanserecesse, only the parts pertaining to Iceland.