Latin original
Serenissimo ac potentissimo Principi Henrico eius appellationis octauo Anglorum Francorumque Regi fidei defensori et domino Hybernie Fratrj et amico nostro longe charissimo.
Fredericvs Dei gratia Danorum Gothorum et Vandalorum Rex Noruegiae electus slesuici Holsatie ac Stormariae Dux Comes in Altenburg et Delmenhorst, eadem illa gratia serenissimo ac potentissimo Principi Henrico eius appellationis octauo Anglorum Francorumque Regi fidei defensori ac domino Hybernie fratri et amico charissimo felicitatem imprecatur, Serenissime ac potentissime Rex frater et amice charissime, Exhibuerunt nobis hisce diebus quasdam literas vestras Hamburgenses subditi nostri, in quibus a maiestate uestra accusatur, vt qui Britannis in insula nostra Islandia uim et iniuriam hoc anno intulerint, Exhibuerunt autem demu(m) animo et consilio quod se coram nobis purgare et innocentiam suam per nos apud maiestatem vestram, liquido testari uoluerunt. Nos ut de re controuersa certo compertum haberemus prefectum nostrum cui regendam Islandiam commisimus in colloquium ad hibuimus, Et ab illo quidem intelleximus id quod relatum ad nos antea quoque fuit, non semel subditos uestros nostris hominibus Islandiam et alias insulas nostras inhabitantibus non ferendis modis molestos iuxta vt onerosos esse a multis annis, ingerunt se piscature quam ob hominum memoria Islandienses nostri in mari contermino exercuerunt et sibi uendicauerunt soli. Quod grauius est apertam vim Insulariis intentant, predas agunt ex agris, libera corpora in seruitutem perpetuam abducunt, Nobis vero debitum tributum hoc anno ex dimidia parte uiolenter ademerunt, fuerunt etiam qui nihilomino dare uoluerunt, Immo qui pisces nostros in usum nostrum collectos et destinatos populabundi diripuere, Qua re cum se preter aequum et bonum immerito grauari prefectus noster videret, vocauit in adiutorium nostro nomine hamburgenses vt subditos et Bremenses et confederatos, Illorum opera suffultus intentatam vim contraria vi reppulit, In eo conflictu ceciderunt aliquot ex subditis uestris (neque enim id potest negari) sed ita meriti precedentibus admissis, omnes vt non debuerint, immo non potuerint aliter tractari. Rebellionem aduersus constitutum a nobis magistratum in Insula nostra mouerunt, Censum uectigalem exoluerunt, et quod utroque grauius est rapere pro libitu et uendicare sibi tam nostra quam Insulanorum et extraneorum bona non erubuere, Nimirum intelligit facile Maiestas uestra non sine causa ab armis presidium expetitum esse, et ab illis hominibus collatum qui subiectionis et amicicie nomine Prefecto nostro adiutorium imploranti denegare nihil potuerunt, Proinde rogamus et petimus amice vt uelit maiestas uestra Hamburgenses et Bremenses mercatores tamque subsidiarios legitime potestatis nostrae conseruatores benigne excusatos habere, nolit illorum negotia in terra Anglia impedire aut remorari, ne quod grauius ex ea re incendium rogati, et ab illo cogacti cui operam communicare si quando necessitas expostulat iure tenentur, Nos subditis uestris pro ueteri more liberum mercature vsum in regnis ditionibusque nostris haud grauate permittimus, adeoque illos gratia et propenso fauore nostro libenter prosequimur, Coeterum ledi ab illis Maiestatem uexari et opprimi contra ius phas, aequum, et bonum indigenas, id vero perferre et tollerare non possumus, Eo nomine expostulamus a Maiestate uestra ut uelit ea suis author esse, ne simili modo per uim et uiolentiam in posterum grassentur in Islandia nostra. Immo si qui adhuc extant e turbatoribus bona pacis ac tranquillitatis, in illos uelit pro facti qualitate cum adhibito serio animaduertere, Nos prefecto nostro precepimus Hamburgensibus et Bremensibus commisimus, nequid pro se designent, quod ui magis quam bono iure possit defendi, Nec dubium nobis est quin iussum nostrum sint exequuturi si non prouocabuntur subditis uestris, Certe mercimonijs ti contractibus hominum vndequaque consultum rectissime cupimus esse, propterea in hanc sententiam tam prolixe scribimus, et responsum ad has literas nostras hoc nunctio expectamus, Viuat et valeat Maiestas uestra Deo optimo maximo foeliciter commendata Ex arce nostra Gottorp decima tertia die mensis Octobris, Anno mo Do xxxijo
Intelligimus preterea ex Islandiensi prefecto nostro, quod Ludolphus Smydt ciuis Hamburgensis hac aestate negotiationis gratia cum Ruberto legge, et Ion Wylre subditis uestris collata manu contendit, Quorum uterque suae naui tum forte fortuna præfuit, post multam dimicationem pactus est cum Ludolpho smydt Ruberte Legge, Alter nempe Ion Wylre in nostrum littus impegit ibique naufragium fecit, Ac tum quidem naufragi bona ex recepta et confirmata temporibus maiorum nostrorum consuetudine illius patriae nobis adiudicata sunt, Recepit ea nostro nomine praefectus noster, Germanis qui in colligendo adiutores fuere redemptionis pretia persoluit, id quod testandum hoc scripto putauimus esse ne Maiestas uestra ciuem Hamburgensem, eo nomine conueniendum et accusandum existimet.
Transcript of H1 copied from Diplomatarium Islandicum 16:300.