Magnificis Dominis prefectis, et consulibus Ciuitatis Hamburgensis, confederatis nostris plurimum dilectis
Henricus Dei gracia Anglie et francie Rex, fidei defensor ac dominus Hibernie Magnificis Dominis Consulibus et senatoribus Ciuitatis Hamburgensis Amicis et confederatis nostris plurimum dilectis sal. Ea semper in ciues uestratesque omnes in hoc nostro Regno negociantes beneuolentie, et affectionis argumenta exhibuimus, sicque ad omnem occasionem, amice, illis semper adfuimus, ut li(te)ris n(ost)ris, quas in nicolai gybson, aliorumque nostrorum subditorum grauissime cause, quin uerius, iustitie commendationem nuper ad nos dederamus, longe aliud responsum expectaremus, quam quod im presentia a vobis datum accepimus, nam que comisse aduersus uostros subditos cedis, atque rapine, vestratibus adiuuantibus, culpam, tum in nostros reijcitis, tum illud allegatis quod Islandie prefecto ea in re, operam uestram expetenti denegare nequiuistis, a veritate nemo non alienum esse putabit, quod subditi nostri negotiationibus suis prorsus intenti, a nemine iniuriam expectantes ad vim repellendam imparati, viribus impares, in externa ditione, quicquam preter ius, fasque moliri sint ausi, sed hiis coniecturis, nos neutiquam contenti, sic causam omnem expendere, sic allegationes, testesque in unum conferre, sic unius cuiusque dicta ad ueritatem exquirere uoluimus, illoru(m)que depositionu(m), pro uero inuestigando, cautiones exegimus, ut rem hanc, non leuiter, aut precipitanter susceperimus, et de crudelitate ista per uestrates commissa, nobis sit quam maxime compertum, nec alia(m) ob causam rem uobis corrigendam commendauimus, quam quod rei atrocitate cognita, jus suum nostratibus istic tributu(m) in confidebamus, sed ex l(ite)ris uestris perspicimus, non eam a uobis mutue nostre amicitie, et iustitie, nec nostrorum quietis, et com(m)odi rationem haberi, quam nos in re tam graui habuissemus, et quam equitas postusset, quumque uideretis tantum scelus citra nostratum aliquorum offensam puniri non posse, rem secus, quam gesta sit, ad Regem dacie detulistis, futurum sperantes, ut illius nomine, et dignitate tam grauis culpa pretexeretur, conatique estis, mutuam inter illius M.tem et nos amicitiam relatu parum uero perturbare, quem agendi modum a uobis, de quorum ciuibus sumus quam optime meriti, non equidem expectabamus. Non uidemus deinde operam istam u(est)ram in re ta(m) iniqua, Islandie prefecto citra amicitie et federis uiolationem a uobis aduersus subditos nostros, cum quibus amicitie, et com(m)ertij fedus antiquitus percussu(m) habetis, subiectionis nu(n)c pretextu, potuisse, aut debuisse prestari, qoud si ex hac, quam in u(est)ris l(ite)ris com(m)unicatis etiam consilijs, allegatis subiectione, subditos n(ost)ros in aliorum gratiam, a nobis offendi, licitum esse existimetis, perpendat prudentia n(ost)ra, quam infirmo, ac potius nullo equitatis fundamento illud innitatur ut uiolato amicitie, ac federum iure, quod inter nos iam diu intercedit, omnem etiam nobis ipsi, cum ceteris principibus federa uicundi, libertatem adimatis, temerariu(m) quoque foret, uobiscum amicitiam coniungere, quibus ad alienum imperium vestras actiones attemperare necesse erit, non admodu(m) igitur elaborabimus, ut copiosius rem insinuemus, quum, si uelitis satis locupletes, et ingenui ueritatis testes uos ipsi esse queatis, hoc solu(m) statuimus, ut n(ost)ris hijs l(ite)ris, et per certum hunc destinatum nuncium, tu(m) a sere.mo Rege Dacie, quem iusti, et recti cultorem esse non ambigimus, tu(m) vero a nobis ius suum subditis nostris tribus, denuo et amice petamus, id quod sedulo nunc petimus, ne inuiti, et uestra culpa cogamur illorum indemnitati alia ratione prospicere, porro, si, ut scribitis, ex uestratibus quispia(m) a n(ost)ris se offensu(m) asserit, uestre eru(n)t partes rem apertius declarare, qua intellecta efficiemus, ne iuste de nobis conqueri possint. Rogamus deinde, ut nuncium hunc nostrum benigne audire, et illi nostro nomine referenti, fidem indubiam habere uelitis. Et bene valete. Ex arce nostra Londoniarum. Die x decembris MDxxxij.
Henry Rex
Petrus vannes.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum