Acta jnter dominum Oratorem Serenissimi Regis Anglorum Et spectabilem Senatum Hamburgensem de tumultu in Islandia facto pridem.
Anno xvc xxxiij, Die xxx januarij Orator Potentissimi Regis Anglorum, juris doctor rediens ex legatione, quam Paucis ante diebus Hamburg pertransiens, apud JIlustistrissimum Regem Danorum Fredericum absoluerat, egit statim apud Consulem ut Senatus vocaretur, auditurus exponenda Regio nomine negotia.
Die xxxj. eiusdem mensis, Senatus ad locum solitum vocatus, ex ordine suo misit virum Consularem, ac Secretarium suum, qui dominum Oratorem constituta hora aduenientem pro honore comitarentur Jngressus autem Senatum Saluete (jnquit) Jllustrissimus ac potentissimus Anglorum Francorumque Rex, Fidei defensor, et dominus Hibernie, Dominus meus gratiosissimus, vos omnes amplissimj virj, plurimum salutat et hasce mihj literas ut vobis traderem mandauit. Deinde, cum hec stando ad primarium illius annj Consulem, dixisset mox ad supremum subsellium in quo nemo sedebat Consulibus deputatum reuerenter locatus, vicissim sic excipiebatur, per doctorem Joannem oldendorp Sindicum Rostocensem, cuius opera Senatus Hamburgensis tum ad hoc vtebatur.
Magnificentissime juxta atque doctissime vir, Spectabilis Senatus Hamburgensis, jnter omnes offitij suj partes, vel primas existimat, ut prestantie vestre, tum Serenissimi ac potentissimj Anglorum Francorumque Regis, fidej defensoris, et Hibernie dominj, Oratorio nomine tum priuatim quoque hunc aduentum longe gratissimum sibj esse, testetur Porro, nihil optabilius huic Senatuj contingere potuit, quam quod Regiam maiestatem cum suis multa jn Christo felicitate preditam jntelligeret Ac jntim illius nomine obsequiorum aliquid prestantie vestre ab eodem Senatu exhiberj, vnde Regia dignitas deditissimam Excellentia vestra amicam illius voluntatem, velut jn dubitato argumento agnosceret Quod vero ad Regias nobis porrectas literas attinet eas Senatus reuerenter acceptas perlecturus, et post pauculam consultationem pro rej qualitati, offitiosissime responsurus est Jntrim, sj quid habeat Magnificentia vestra preter literas ad hunc ordinem referendum, illud quoque fuerit non grauate audiendum, nunc aut quocunque tempore placuerit.
Orator vero, cum multa se habere diceret ad exlicationem Regiarum literarum que longius tempus quam horam prandio tum proximam requirerent, petijt ut alias Senatus adesse vellet Quod libenter concessum est Die .j. februarij a prandio, rediens Orator ad Senatum scripta satis proIixa in manu tenens, dixit propter magnitudinem negotij opus esse, ut singula capita latine concepta legerentur, et Senatuj nostrate lingua diligenter interpretando referrentur Quod tametsi absque magno labore et molestia jnterpretis fierj non posset, admissum tamen est honoris causa, ne quid officiorum a Senatu recusaretur Scripta autem huius tenoris fuerunt.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum