Publica defensio Senatus Hamburgensis
Principio, non est dubitandum, nam sole clarius patet, causam hanc que in Islandia vtcunque accidit, ad grauandam Ciuitatem Hamburgensem, cum suis domj aut foris agentibus, minime gentium porrigj posse Quoniam Senatus jn tam remota Islandie jnsula his que admitterentur, neque consentire, neque ullo pacto consulere potuit, Jnnoxius plane ab omnj culpa et obligatione contractus vel quasj contractus, delictj vel quasj delictj, aut alterius cuiuscunque causarum figure Quinjmmo dolet vehementer discordiarum aliquid jnter vtrorumque subditos, mutuis semper negotiationibus et amicitijs coniunctissimos, jncidisse, quod ab jnperitioribus fere ad communis status detrimentum referrj solet Nam illustrissimj Regis, et bonorum virorum censuram Senatus nihil veretur
Pretera, Ciues et jncole Hamburgenses, quj rebus Jslandie jnterfuisse dicuntur, nullius legationis vel alterius publicj muneris fungebantur, sed privata dumtaxat commoda pro vetustissimo more, illic querebant, ut factum illorum neminj possit esse damnosum.
Quamquam exempli causa, si Legatj ciuitatis quales illj non fuerunt, acerbius aliquid admisissent, certe extra personas eorum qui mandatj et juris fines non obseruassent, pena non posset producj
A lenghty complaint follows against the English in Iceland, who misbehave both towards German merchants and the Icelanders, are involved in fishing activities, rob the merchants of their ships and goods, and have attacked them on multiple occasions between 1486 and 1532. See 15320000HAM00.
Vt autem hec euidentius constarent. nostrates ad jnstructionem cause, nec aliter addiderunt Jn Islandia solitum esse, ut quotannis generale juditium agatur presentibus Episcopis et alijs proceribus jnsule Quod cum anno quoque preterito factum de eadem causa Jon breyen, et examinatis diligenter omnibus, tum testimonijs, tum alijs qualitatibus que nullibj certius, quam vbj ob oculos acciderant, constare potuerunt, tandem pro Regio prefecto et suis auxiliatoribus, contra Jon breyen est solemniter pronuntiatum Exemplar sententie nobis exhibuerunt b. litera designatum
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum