Grauamina ciuium Hamburgensium contra Anglicos
Postremo, post hanc defensionem suam ciues et jncole nostri in Islandia negotiantes multa grauamina et damna nobis ex scripto exhibuerunt, que sibj ab Anglicis nulla quantumuis leui causa prouocatis, illata esse dicebant Quo nomine, cum apud Regiam Maiestatem sepe conquesti, ac nostris intercessionibus usi sint, nichil tamen Hactenus preter temporis et expensarum jacturam consecutos esse Ostendentes nobis nonnullos damnificatorum liberos vxores, et heredes ad mendicitatem plane perductos propter huiusmodi damna
Rogarunt autem ut eorum damnorum editam nobis declarationem, rursus Excellentie vestre traderemus, Regie Maiestatj obsequiosissime porrigendam vt tandem secundum Regiam jn proximis literis promissionem jus nostris reddatur ex equo et bono Quod sicut furum minime gentium dubitamus ita vicissim jn nostros ciues neminj justitiam postulantj, legitimum Magistratus offitium denegabimus
Hic jnserantur grauamina que nuper latinitatj donata ad Senatum, non retenta copia miseram.1
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum