Sequuntur acta
Eodem die iiij Februarii postea quam dicta fuit Senatus ciuium defensio ordine suprascripto dominus orator mox cepit quedam capita jnpugnare replicando Et cum hora post meridiem fere prima necessario jnterrupisset negotium, ut duplicatio Senatus audirj non posset, et presertim, quia extra seriem et confuse admodum replicabatur petita fuit dilatio usque ad diem sequentem.
Replicatio Regij Oratoris
Primo, replicauit dominus Orator et maxime nitebatur hunc articulum euincere, quod Senatus Hamburgensis etiam publico nomine consensisse videretur jn factum Jslandie, tum quia debebat suos ciues instruere ac precauere ne talia facerent tum quia pisces ereptj cum nauj ac alijs bonis, essent allatj Hamburgum, ibique recepta Et sic saltem esset consensus ratihibitionis Senatus
Secundo, dixit confederationem jnter Regem Anglorum et Hamburgenses vtique ruptam esse, quia consensissent jn facinora etiam per naturam prohibita, enumerans cedes, rapinas, et cetera secundum prius dictam cantilenam
Tertio, vehementer contendit eandem confederationem vanam esse, cum Hamburgenses magis obtemperent alijs ad flagitia, quam confederatis ad Honestam defensionem Jmo, causabatur nullum jus esse confederandj Hamburgensibus, quoniam Rex Danorum scribit, et ipsj fatentur, esse subiectos, qui tenebantur Prefecto suo prestare operam jn jslandia ex debito Jgitur, quj iam ligatj essent subiectione, non possent amplius promittere auxilium suum alijs principibus
Quarto, volebat obtrudere Senatui denegationem justitie, quia ciues quj facto intererant debuissent Hamburgj non jn Jslandia punirj Et argumentis ad modum frigidis nitebatur probare, quod istj ciues, etiam quantum ad illud factum attinet, eo tempore quo fecissent fuerint semper sub jurisdictione Senatus Hamburgensis, non sub juditio Jslandie, quia possent jnde fugere ac sic omnem standi in jure necessitatem eludere.
Quinto aduersus priuatam defensionem ciuium replicauit Quod quamquam fateretur, defendendo et data occasione, Homicidia et ablationes bonorum, extra culpam esse, tamen in hac causa cessarent omnes iste exceptiones pro Hamburgensibus, quj neque necessariam tuendj causam, neque aliam Honestam occasionem Habuerunt, ad tam jnmanem lesionem Anglicorum.
Sexto, ad factum propugnaculum replicabat, hoc ipsum magis contigisse ad vtilitatem omnium qui jn Jslandia fuerant, quam solius jan breye, ut alij quoque haberent, vnde jn necessitate defenderentur
Septimo, multum contendebat Hanc causam ad Regem Danorum aut jllius Prefectum minime referendam, quinimo nec Regiam dignitatem passuram esse, ut jn se tam turpe negotium reijtiatur Et poterat quidem ex verbis domini Oratoris facile colligj, eum a Rege Danorum aut consiliarijs, jn legatione aliquid tale audiuisse Ouod nota, quia inferius deseruiet ad jntelligendas technas quorundam
Conclusit autem post multam variationem ad hoc quatuor videlicet, ut ciues quotquot essent se presente examinarentur diligenter de facto Jslandie Jtem, ut capitula quedam pacis et negotiationis jn Jslandia seruande, conciperentur, vtique ad emendationem Regis Anglorum, et Hamburgensis Senatus Item postulauit restitutionem ablatorum bonorum ab Hamburgensibus, vel saltem operam Senatus strenuam ad restitutionem a Regio prefecto consequendam, quo magis jntelligere posset Rex anglorum Hamburgenses jn hac causa egisse amicos Jtem jn damnis ciuium Hamburgensium obtulit obsequia sua, non dubitans Regiam Celsitudinem vnicuique administraturam juris executionem expeditissime.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum