Formulae quaedam ad conservandam in Islandia pacem omnium negotium sic obiter concepte, ut suo tempore tum a Superioribus Magistratibus, tum a subditis ad quamcumque emendationem legitime ratificentur.
Principio: Quoniam propter occupationem portuum in Islandia multe solent nasci discordie, aliis maturo tempore, aliis serius aliquanto per tanta locorum intervalla advenientibus, fortassis expediret sic observare, ut prior adveniens in portum non repellat posteriorem, sicut fere hactenus; sed in pace illum ferens neque vi neque clam inpediat negotiantem cum Insulanis aut aliis quibuscunique; satis magnum enim a Deo benefitium sibi contigisse credat, quod incolumitate corporis et bonorum primus portum attigerit, crudelis admodum, si subsequenteni naturali libertate negotiandi prorsus excludat.
Verum, si in eo portu pisces conparandi non suffecerint pluribus navibus, certe iustum est, posterius venientem priori cedere, ne uterque sua negotiatione defraudetur.
Cui consequens est, ut primus in portu quotquot pisces, antequam sequens veniat, conparatos habuerit, eos sibi proprios retineat, sive iam in navi sive in terra adhuc fuerint, nisi volens communicet posterius venienti; utique diligenter servata bona fide, ne alter alteri occacionem negotiandi violenter vel dolose preripiat; et quecumque hactenus dicta et inferius dicenda sunt de una navi, simul intelligenda sunt de pluribus; item negotiationis appellatio ad piscationes quoque porrigenda est.
Secundo: Equum et bonum esset, ne Insulani vel quicunique alii ad vendendos pisces vel conpellerentur vel fraudulenter allicerentur, puta adaucto nonnichil per alium emptorem promisso, sed ut maneret omnibusturalis illa cuilibet vendendi libertas integra et inconcussa.
Simili modo tollere oporteret licentiam illam signandorum piscium ante emptionem, unde omnis rixa inter negotiantes prodire solet. Nam mox ubi in portum perveniunt, excurrentes quoquoversus signant sibi omnes indiscriminatim repertos pisces, contingitque sepe quod alienos et iam pridem ab alio emptos, quanquam penuria temporis nondum signatos, usurpent; deinde veniente primo emptore et suos pisces vendicante exoritur ingens discordia; optimum igitur fuerit ac iustum, requiri prius dominum piscium vel illius mandatarium, et sic demum contracta emptione pisces velut suos signari.
Preterea: aliquando etiam sepe contingit, ante tempus in Islandiam navigandi dudum emptos fuisse pisces, forte per eos, qui ibidem hyemaverint, vel illos, qui priore anno traditis mercibus contraxerint cum Insulanis non habentibus pisces emptionem in annum futurum; nam hos quidem contractus rescindi aut per aIios posterius advenientes impediri, sane priori creditori damnosum et omnibus modis iniustum esset. Exigenda igitur bona fides est, ut liberrime procedant negotiationes, non relicto inpune dolo eorum, qui alienos contractus miris technis evertere solent.
Postremo: Si utcunque inter degentes in Islandia (homines enim sunt) controversiarum aliquid incideret, id pro vetustissimo more aut transigendo, si transactionem privatam admitteret aut iudicando per Magistratum in Islandia quotannis forum agere solitum, pro Jure cognoscendum et diffiniendum esset, ne apud hosce Magistratus et eorum subditos opus fuerit novam illius litis excitare tragediam cum detrimento publice pacis.
Quocirca opere pretium videretur admonere omnes Prepositos navium, ne quem evidenter temerarium et rebellem Juri ad se recipiant, obligandi pro eo si secus fecerint scientes, scilicet cum ex patria sua ad navigationem se instruunt; verum ubi in Islandiam pervenerint, neminem omnino vel nauclerorum vel negotiatorum deberent illinc reducere, qui nollet de admissis suis stare Juri aut Judicatum solvere.
Quod si Prepositi navium ipsi fuerint rebelles, quos nemo a navigationibus arcere potest, certe redeuntes in patriam conpelli possunt ad satisfacionem, et si res exigat, puniri per Magistratum ordinarium, ad Instantiam eorum, qui lesi sunt.
Hec vero omnia (ut superius quoque adnotatum est) citra ullius preiuditium ad avertendam litium et rixarum occasionem obiter concepta ad futuramque omnium quorum interest emendationem ac ratificationem velut adumbrata sunt.
Anno millesimo quingentesimo trigesimo tertio die septimo Februarij.