Mag.cis dominis senatui et consulibus Hamburgensis civitatis etc. amicis nostris carissimis.
Henricus Dei gratia Rex Angliæ et franciæ fidei defensor ac Dominus hiberniæ Mag:cis Dnis. Senatui et Consulibus Hamburgensis Ciuiitatis etc. Amicis nostris Car:mis sal: Quod vos mutuæ nobiscum conseruandæ amicitiæ cupidos et in iure suo subditis nostris subministrando (ut ex vestris literis et Oratoris nostri relatu percepimus) promptos ac propensos exhibetis non solum facitis quod bonos magistratus, et vestræ reip:coe præfectos quam maxime decet, verum etiam sic nostrum in vestrates studium et affectum augetis ut ad omnem occasionem in suis agendis simus illis semper quoad iustitia exposcet nostra authoritate adfuturi, vicissitudinem erga nostros mercatores a vobis expectantes, Quod autem iniurias per ciues vestros in nostrates illatas de quibus tum nostris literis, tum per certum destinatum oratorem sedulo vobiscum nuper egimus tantis adductis rationibus excusatis Jll:mo Danorum Regi integram causæ defensionem nihilommus remittentes, et vestrum in nos studium et mutuæ continuandæ amicitiæ desiderium pluribus allegatis amicum quidem istum erga nos affectum grato animo interim accepimus dictique Jllmi Regis nuncium quem de his rebus probe instructum breui se missurum significauit, expectamus in cuius aduentu quoad nostra nostratiumque intererit, controuersas causas omnes ex æquitate et iustitia facile compositas iri putamus, Jngentes postremo gratias vobis agimus quod oratorem nostrum quem nuper istuc miseramus humaniter honesteque excepistis persuasumque vobis habete quicquid benignitatis in subditos nostros contuleritis nos id esse grato animo accepturos acceptamque beneuolentiam cumulatissime compensaturos. Et bene valete Ex Regia nostra prope Londinum Dic: iij Aprilis M. D. XXX. iij
vester bonus amicus
Henry Rex
Petrus vannes.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum