Salutem et omnem foelicitatem.
Clarissimi, doctissimi, et prudentissimi viri, Domini nostri perpetuo nobis observandi
Etsi libenter a querimoniis quantumcunque possumus temperamus, tamen gravissimis impulsi causis, adeoque summa quodammodo adacti necessitate, non possumus non ad prudentias vestras justas hasce deferre querelas. Nimirum quod anno sexagesimo sexto jam preterito rei faciende gratia hinc in Hidlandiam una cum nostris navibus ac nobis trajecerimus, ut ibi, quemadmodum a majoribus nostris multis retro factum est annis, merces nostras hominibus id loci utiles distraheremus aliasque vicissim nobis idoneas asportaremus. Atque, ut eo tutius nobis ibi versari liceret, Serenissimi Regis ac Illustrissimæ et Cristianissimæ Reginæ Scotiæ isthuc locorum constituto gubernatori, Domino Olavo Sinclair, nostras merces consueto more sumus professi. Quamobrem licet indubitatam spem conceperamus sub foelici Serenissimi Regis ac Illustrissimæ et Christianissimæ Reginæ Scotiæ patrocinio ac defensione contra quamcunque ejus loci violentiam, et in primis adversus omnes et singulos Regii culminis ac Regie Majestatis subditos satis nos tutos ac bene munitos fore, nihilque prorsus hostice nobis metuendum esse, tamen preter omnem spem et expectationem, tum etiam extra omnem nostram culpam et meritum, singuli hic infrascriptum maximum in nostris sociorumque nostrorum bonis damnum a modo dictis Regie singulis subditis perpesci sumus:
Nam primum ego, Hermanus Schroder, cum anno sexagesimo sexto, 28 Maij, in Hidlandiam cum mea ac amicorum meorum nave et bonis in consuetum portum Quailsundis appulissem, duabus ibi navibus quas bocas vocant ad predandum instructis, quas mox et alie subsecute sunt, ab Jemes Edinstoun, capitaneo, Georgio Foggo, nauta, Wilelmo Simessen, prefecto cohortis sive quarterimaister, Johanne Blacater, Georgio Blak, baxter, et reliquis eorum consortibus, hostiliter et ex inopinato invasus, vi et armata manu sum oppressus, nave ac domuncula nostra quam ibi habemus misere spoliatis æreis tormentis, omnique commeatu ablato, vasis institoriis cistisque nostris fractis, et direptis omnibus in hisce contentis; cumque super hec omnia etiam cerevisiam nostram, farinam aliena[m], ferrum et canabum secum avexissent, nihilo tamen minus omnia dira nobis imprecati sunt, carcerem etiam et torturam minantes nisi illis pecuniam amicorum nostrorum quam adhuc reliquam habebamus monstrare velimus. Mihi autem, Hermanno Schrodern, peram una cum auro et argento a corpore violenter abstraxerunt, adeoque ad unum nos omnes eo tractaverunt modo ut corpus et vitam nostram vix egre tutari potuerimus. Ad extremum etiam neque ea que ad usum navis pertinent salva nobis relicta sunt, novam siquidem quam habuimus anchoram et funes nostros nauticos partim resolutos partim etiam dissectos secum abstulerunt; unde in extremis constituti periculis et angustiis vix tandem per tot discrimina rerum singulari Dei beneficio servati Salvi et incolumes in patriam reversi sumus. Bona autem quibus illic exuti sumus minimum quadringentis et triginta uno thaleris bone monete estimamus.
Non dissimilem casum, ego Segebandus Detken et Joannes Beking eodem anno cum in Hidlandiam venissemus experti sumus. Nam idem Georgius Foggo cum suis complicibus, post triduum atque Hermannum Schroder ut dictum est spoliasset, in Oesundiam veniens, ex nostro commercio viginti quatuor tinas farine et duodecim tinas cerevisie, omnesque alias merces quas in domuncula nostra repperit, insuper et funes nauticos, velum, et alia que omnia 150 thaleris estimantur nobis abripuit, ut pretereamus hic quam crudeliter concivis noster et navis exercitor Luderus Brummer ab iisdem predonibus exceptus verberatusque fuerit. Atque, his quidem vix ita perpetratis, ne ea nos sola calamitas occupatos haberet, ecce mox alia hominum profligatorum colluvies ejusdem plane farine octavo die ante festum Michaelis sese nobis offert, nempe Willelmus Guffert, Robertus Giamor, nauta, Petrus Arres, Andreas Mot, ex Orchadibus, ex insula vero Sancti Remoldi Joannes Roem, Petrus Loch, et Joannes Pyper, utpote principes et antesignani istius consortii, qui et in portu Hammeltonge iterum ex insidiis me Segebandum et Joannem Boling adoriuntur, nocturno tempore in littore maris ex adverso nostre navis aggerem jacientes, suaque in illum tormenta noctu conferentes ut illorum vi et impressione vel naves nostras funditus everterent vel in suam prorsus potestatem redigerent. In quem denique finem vires suas ita nobiscum experiuntur globis plus centum in naves nostras trajectis ut de [. . . . . .] nostra pene actum videretur.
Ad eundem modum et ego, [Humierus] Meiger, cum anno superiore die 23 Julij in eandem insulam [navi]gassem, jamque portum qui Schalerage dicitur nactus essem, [. . . . .] iisdem jam dictis Willelmo Giffert, Roberto Chalmer, Andree Mot, ex Orchadibus, et Petro Arres, prefecto cohortis alias quarter-maister, consortibus tum Scotis tum ex Orchadibus oriundis, sub noctem ex insperato expansis velis tanto cum impetu sum invasus ut navis nostra fere eversa fuisset, telis quoque ac globis in nos missis unus ex nostris per humerum trajectus, reliqui vero indignis modis et verberibus excepti fuerint. Deinde et domunculam nostram locatam ad littus adeo crudeliter expugnarunt missilibus gravioribus per mediam projectis ut de vita omnes penitus periclitati fuerimus. Et, quanquam ego durante tali violentia et rapina sepius exclamarim me merces meas esse professum et ex iis nemini debere quicquam, atque ob id valde videri iniquum me citra meritum istis spoliari et exui, mi tamen nihilo minus instantes tandem illud mihi dant responsi, sese ministros esse Petri Ballenthi, ejusque nomine et authoritate ista facere. Atque ita mihi primum tormenta, pulverem nitratum, plumbum, et globos, deinde etiam omnem commeatum et nonnullos funes nauticos, quos tamen ab eis postea redenti [?] abstulerunt. Deinde vero, ubi ad littus appulissent, etiam domicilium nostrum quod ibi habemus spoliarunt, cistis nostris omnibus reseratis et effractis, unde et omne linteum cum aliena [?], cantharos, ollas æreas, cerivisiam, farinam, et reliquam que ad usum rerum nauticarum pertinent, rapuerunt. Demum etiam et peram meam, unacum auro et argento quod in eo habui, violenter mihi abstraxerunt, adeoque ut numero dicam rebus omnibus orbatum ita tandem dimiserint ut et vite et navis nostre necessaria quo domum ad meos remeare possem ab aliis non sine maximo meo incommodo comparare coactus fuerim. Quamquidem jacturam et damnum quod inde mihi sociisque meis datum est non minoris atque 270 thaleris estimare potero.
Idem plane et mihi, Theodorico Fogen, obvenit. Nam, cum eodem anno in Hidlandiam nave mea bonis onerata pervenissem, primo die mensis Junij a supradicto capitaneo Jemese Edenthum, Georgio Foggo, Willelmo Symessen, Joanne Blacater, capitaneo, et Joanne Ur ab Edinburgh, aliisque eorum consortibus, impetitus fui, qui et ex nave mea his [tres ?] mihi balistas cum suis pertinentiis, item duo parva vela, Germanice bannidi sigoll, unudi blinde, preterea ex tugurio nostro omnem commeatum, insuper et viginti tinas cerevisiæ et quatuor minores bombardas, abstulerunt, quorum omnium que equidem cum sociis meis amisi summa in 783 thaleros excrescit.
Ad extremum non dissimili modo et ego, Joannes Michaelis, cum eodem anno in Hidlandiam navigassem, in portum qui dicitur Roldewage, ab iisdem Georgio Foggo, Jemes Edemstum, Willelmo Simessen, Joanne Blacater, Joanne Ur ab Edinburgh, et reliquis eorum consortibus, sum oppressus, qui et quatuor mihi bombardas quas bersas vocant vnacum pulvere et aliis pertinentiis, viginti quoque novem tinas cerevisiæ, preterea lineum pannum, et alias merces institorias, item 53 thaleros in parata pecunia, denique etiam funes nauticos quos sabele vocant, vi abstulerunt, quorum omnium summa septuaginta octo thaleros constituit.
His igitur omnibus in unum collectis adque justum redactis calculum, integra summa bonorum que tali violentia nobis aliisque bonis hominibus in societate nobiscum constitutis ablata sunt in mille et octo thaleros excurrit, omnibus quam minimo estimatis pretio. Atque, ut tandem querimoniarum finem faciamus, unicum tantum prioribus adjiciemus: nempe mercatores nostros sub idem fere tempus a sepe nominatis Willelmo Giffert, Roberto Chalmer, aliisque ejusdem notæ sociis, etiam in Lasseferde spoliatos bonisque suis ultra centum thaleros. estimandis exutos esse, cum tamen vectigal ut par est de mercibus suis integre dependissent, et ob id merito nihil hostile sperare debuissent. Cum igitur, Observandissimi Domini, predicta hec gravamina contra omne jus, fas, et equitatem immerentibus nobis, ut qui justum vectigal semper exsolvimus aliaque nobis imperata summa cum voluntate prestitimus, obvenerint, supplices rogamus vestras Prudentias ut ratione vobis incumbentis officii apud Serenissimum Regem Illustrissimamque et Christianissimam Reginam Scotie nobis intercessores esse velitis quo et illatum nobis damnum suggerente hoc equitate resarciatur et deinceps contra hujusmodi vim et incursionem Regiæ Majestatis subditorum publica data fide tuto nobis ibi versari atque negotiari liceat. Qua in re, Observandissimi Domini, dubio procul moti rebus afllictis nostris in quas immerentes incidimus, tum vero quod de majori parte mercium nobis illic ablatarum bonis hominibus adhuc obligati sumus, pro singulari vestra multisque predicata humanitate promptos et faciles vos exhibebitis. Nos vero vicissim omnem voluntatem, studium, et operam nostram quamdiu nobis vita supererit cum omni subjectione et debita reverentia Prudentiis vestris promptissimi deferimus, ex animo cupientes ut in felici publicae [. . . . . . . .]vatione omnique prosperitate Deus Optimus Maximus diu vos [. . . . . . . .] et salvos superesse clementissime dignetur
Date 17 Februarij anno 1567. Vestriarum Prudentiarum deditissimi cives.
Hermanus Schroder, Segebandus Decken, Humierus Meager, Joannes Michaelis.
Transcript copied from Register of the Privy Council