Serenissimo et illustrissimo principi ac domino, domino Jacobo ejus nominis sexto, Magnae Britanniae, Franciae, et Hijberniae etc. regi potentissimo, fideique defensori acerrimo et constantissimo etc. domino nostro dementissimo.
Serenissime et potentissime rex, fidei defensor acerrime et constantissime, domine dementissime, praevia paratissimorum nostrorum obsequiorum, officiorum et studiorum promptissima oblatione non possumus intermittere, quin r. vam. mtem. humiliter et submisse certiorem faciamus, illos cives nostros, qui cum r. vae. mtis. subditis insula Hitlandia exercent, multum de novis praeter morem antiquitus receptum, et libertatem, qua hactenus r. vae. mtis. singulari usi sunt beneficio et eratia, sibi impositis oneribus apud nos congueri.
Hactenus enim, ab immemoriali tempore in recognitionem concessae gratiae, libertatis, et defensionis regiae singuli nautae nostrates isthuc appellentes non nisi sex aureos nummos, Angelos nobiles quos vocant, et unum thalerum imperialem, r. vae. mtis. praefectis insulae solverunt. Nunc vero dicto tributo quatuor insuper tonnas cerevisiae, duas farinae, binas pernas, unam pro navi, alteram pro casa, quam illic in suos usus, in littore singuli extructam habent. Nec non quindecim ulnas optimi byhri etc. praeterea deauratam ac sculptura egregie ornatam longiorem bombardam addere coguntur.
Quae quidem onera ea qua decet modestia et patientia, nostri suitinerunt neque de iis ullam majorem instituerunt quaerelam ea spe freti, , fore ut hae cumulatae exactiones, vel prorsus essent tollendae vel saltem nullis gravioribus augendie verum hac ipsa spe in tantum cives nostri deciderunt, ut etiam superiori anno, praeter dicta et antiqua et nova onera, illud insuper tributum, castumum quod dicunt, et de singulis centenus omnium mercium (tam quae in insulam importantur et in illa distrabuntur, quam que evehendi gratia ibidem coemuntur) in usum praefecti insulae quinque, et scribae, pro persoluti castumi testimonium quatuor exiget, sibi non minus, quam caeteris populis qua reliquis oneribus, quae hostiri per ferre cosuntur, sunt immunes, impositum conquerantur.
Quando itaque praeter rae. vae. mtatis. voluntatem haec insidui operamur, quae pro innata singulari sua clementia, necunquam satis laudata prudentia, tum justitiae et ac aequitatis quo ardet amore eximit neridique permissura, nostrates nautes et mercatores toties adauctis tributis obrui, adeo ut si corum remissionem vel moderationem minus impetraverint, sua illic commercia et more devuetis continuare non possunt, summis a r. v. m. contendimus precibus, tignetur ea clementissime totam hanc rem ita moderari, ut hieat nostris antiqua receptaque libertate porri, libere uti frui, tum praefectis insulae severe mandare, ne insolitum hoc castumi tributum ab illis exigant, sed ut persolutis illis quae hactenus consuerunt ab nostros liberos relinquant. Quod si, ut submisse, a r. v. m. obtinuerimus, summi id beneficii loco habebimus et nullam non avidissime arripiemus occasionem, qua subfectissimum ac gratissimum erga eam et tressorum subditos animum nostrum, declarare nobis licebit. Cui a deo fer opt. max. et omnium regum rege summo diuturnam pacificam, et felicissimam regnorum administrationem ex animo precamur, simul exiqua nostra servitia ac obsequia quaecumque a nobis proficissi poterunt, summa cum animi promptitudine eidem spondemus. Datae sub secretiori nostrae civitatis sigillo 5 cal. martii, anno etc. a nativitate salvatoris et domini nostri Jesu Cristi 1613.
Vae. mtis.
Studiosissimi et obsequentissimi
Consules et senatus reipublicae Bremensis.
Transcript of B by Bart Holterman, 2019