Serenissime et potentissime rex, fidei defensor acerrime et constantissime, domine clementissime, r. vae. mti. obsequia nostra promptissima, studia ac officia paratissima humiliter et submisse offerentes non dubitamus, r. vam. mtem. clementissime adhuc illarum recordari literarum,1 quas pro obtinenda aequissima moderatione, si non totali gratiosissima abolitione illorum onerum, quibus praeter solitum hactenus et consuctum morem nostri in r. vae. matis. regno Scotiae subjectam insulam Hidlandiam quotannis navigantes, cives tam nautae, quam mercatores premuntur, ante anni fere spatium r. vae. mti. inscripsimus, quasque eidem recte traditas esse, ex transmissa nobis, et abjuncta tum temporis emanati regii rescripti copia cognovimus. Quia vero certum ad nostras literis illis insertas aequissimas petitiones a r. va. mte. responsum non dum obtinuimus, minus de oneribus illis remissum quid nostris, imo illa ipsa potius adaucta esse, et indies magis magisque abaugeri percepimus, summossere necessarium judicavimus, memoratarum literarum nostrarum copiam his includere, et r. vam. mtem. denus repetitis precibus quam humilime obtestari, ut pro singulari sua regia clementia dignetur, non modo prioribus consignata literis onera, sed et iis postea addita gravamina, si non prosus tollere, et nostros ab iis liberare, saltem ex aequo et bono eadem ita moderari, ut antiqua imposterum immunitate nostris uti frui liceat et commerciarum usus sublatis gravaminibus in pristinum libertatis statum reducatur. Cui justissimae nostrae petitioni si r. va. majtas. ut illam freti aequitate causa facturam certo confidimus, annuerit, summi obtenti beneficii memoriam nunquam ex animo nos deposituros spondemus, et ad omnia quaecumque a nobis proficissi poterunt quamvis exigua studia, officia et servitia visissim non tantum nos obligamus, sed et obligatione illa, quamvis oblata occasione, liberare sedulo laborabimus, clementissimum desuper regium responsum petentes et expectantes, simul r. vae. mti. a deo fer opt. max. diuturnam pacificam et felicissimam florentissimorum regnorum afministrationem precantes. Datae sub secretiori civitatis nostrae sigillo, 16 cal. martii anno redemptionis nostrae 1614.
Regiae vae. mtis.
Studiosissimi et obsequentissimi
Consules et senatores reipublicae Bremensis etc.
Transcript of B1 by Bart Holterman, 2017