Senatus ad regem Magnae Britanniae
Fur die Hitlanderfahrer
de dato cal. februarii 1615 etc.
Serenissime et potentissime rex, fidei defensor acerrime, domine clementissime, magnas regiae vae. mti. gratias nos debere agnoscimus et profitemur, quod humilimae intercessioni nostrae,1 quam superioribus annis pro obtinenda remissione seu mitigatione gravaminum, quibus mercatores nostrates in insula Hitlandia aliquot iam annis praeter morem antiquitus receptum gravatos se conquesti sunt, exposuimus et cujus exempla pro recolenda memoria hisce iterum, adjunximus bona ex parte locum reliquerit, uti ex praedictis mercatoribus, qui ante aliquot menses ex insula illa cum navibus et mercibus suis huc reversi sunt, non exiguo cum gaudio intelleximus. Maiores, imo immortales acturi habiturique, occasione ferente, gratias, si, quod nostri summopere precibus contendunt, ra. va. mtas certum gratiosae suae regiae voluntatis responsum et sub sigillo regio confe[???] corroboratumque, ad praesidem et praefectos insulae istius deferendum decretum nostris benique largita fuerit et concesserit. Cuique et maius idipsum apud praesidem praefectorque pondus habiturum, et plenius illos tunc obtemperaturos, nostri confidunt, tum ut apud ram. vam. mtem. voti illi compotes fiant, nos repetitis desuper illorum precibus et moti regiae mtis. vae. dementia freti intra huc interpellatione nostra offendat, industranuem ex ea carpiat ullu sedilli donater ignosciat, submisse rogamus, tum eidem paratissima nostra studia officia obsequia aude ferimus, promptisimo eamque dei opt. max. tutelae cum serenissima regia conjuge, principe et reliquis regiis liberis in salutem universae reipub. christianae fideliter, nos vero nostrosque eidem humiliter et officiose commendamus. Dabantur sub nostrae civitatis secretiori sigillo cal. febuarii anno Christi servatoris nostri 1615.
Rae. Vae. Mtis.
Subjectissimi et studiosissimi
Consules et senatus reipub. Bremensis etc.
Transcript of B by Bart Holterman, 2017