Latin translation
Munificentissimo senatui ciuitatis Hamburgensis Spectabiles et circumspecti prudentesque viri ac domini plurimum obseruandi, quibus in rebus omnibus opera(m) studiu(m)que nostrum expositum ac paratum esse cupitur nihil dubitamus quin vestra prudentiaoptime meminerit querelarum quorundam Anglicorum, vt pote Joannis Browne Guilelmi Krunet et Joannis Sowermere mercatorum ciuitatis dicte bischops lin in ducatu Nortfolcie regni Anglie site, que per Clericu(m) incliti emporij mercatorum Germanicorum de Anza nunc1 in Londino eiusdem regni agentium ore et scriptis ad v. p. delate sunt, atque etiam quemadmodum apparete supplicatione Anglicorum mercatorum quorum paulo ante mentionem feci (cuius copia a Clerico primum v. p. deinde nobis exhibita et allata est) in manus serenissimj regis anglie peruenerunt,
Quamquam autem iste querele non modo longe vero absint verum etiam in universum ab initio ad finem vsque falsis delationibus pulchre adornate mirum fucum pre se ferant, breuiter nihil prorsus veri habeant eorum que inter nos et certos anglos hac estate in Jslandia acta sint, adeo vt non tantum quod ad nos attinet in magnas molestias ex nugis istis et commenticijs querelis capiamus, sed vehementer etiam admiremur quod non vereantur, neque pudeat eos, fictas istas querelas et palam falsa regie maiestati literis supplicando offerre, Siquidem v. p. ex responsis nostris ore datis vera gestorum narratione et expositione deprehenderit rem se multo aliter habere atque ipsi conqueruntur et retulerunt, qui nullo modo nobiscum conueniunt, tamen nostrarum erit partium cum id v. p. nobis tamque subditis imposuerit et com(m)iserit per literas ad predictas querelas et scripta supplicatoria rescribere, ac v.p. scripta nostra exhibere ita vt iam facimus ac magnopere officia sequi petimus, ne quid v. p. paru(m) candide suspicetur de nobis, quod aliquantulu(m) distulerimus respondere, expectabamus enim quarundam aliaru(m) nauium que iam appulerunt aduentum, in quibus inerant scripta ad hanc controuersia(m) seu causam necessaria, simulque oramus vt ea non grauatim, sed benigno animo suscipiatis, et velitis nobis adesse pro vestra erga nos beneuolentia patroni et sedulj cause nostre infra exposite defensores in equo et bono ac iure nostro obtinendo propugnandoque, similiter vt innotescat nullam penes nos esse culpam eorum que in nos falso transferuntur, et actorum veritas cum certa firmaque expositione quo pacto ad defendendam et propugnandam vitam nostram ad amolienda pericula nauiium atque bonorum tam amicorum quam nostrorum, illatam vim propellere, et vi arcere coacti simus, in lucem proferatur et incomodis auctiores malisque istis quorum esse, vt nos existimamus, mercatores dicti gestiunt et moliuntur, nullus relinquatur locus, veru(m) vt eis preueniatur
Volumus autem pro hoc nostro responso pauca prefari, et primu(m) omnium v. p. commemorare et palamfacere, morem, quem hactenus semper hij qui nauibus Jslandiam accesserunt ratum seruauere, sicut optime norunt qui hodie etiam superstites ea terra vtuntur, videlicet quod quicumque parat nauigare in Jslandiam cum primis id agat, in id se paret, vt portum occupet, vbi merces suas eo importatas vendat, et rursum coemat que inde auehat, atque ita ibi contractus exerceat negotieturque, Etenim quisquis primus eo venit et portum vacuum intrauit, is ibidem semper id iuris habuit, vt ad negotiationem suam exercendam eum portum preceteris fortasse subsecuturis obtineret, eodemque pro se vteretur, Ad hec vt si quispiam portum iam ante occupatum ingredi conaretur, aut etiam eum cui cessisset portus inde expellere aggrederetur, licuerit violento isti pro virili resistere, seque aduersus talem defendere et iniuriam propulsare, absque vlla accusatione et pena, si modo id inter negotiatores ipsos et mercatori a mercatore contingat, non per piratas aut alios, qui nullo iure faciunt, aliosue sceleratos nebulones, insontes ledunt, et bonis viris de industria incommodant, fiat, quemadmodum hic mos et hec consuetudo tum V. p. et omnibus alijs Germanis et Anglis quotquot eo se conferunt negotiandi gratia, manifesta est, Porro quomodo quaue ratione, quoque consilio querulosi Anglici supra memorati, naues suas adornarint, aut Islandiam petere voluerint, quibusue mercibus compleuerint, quemadmodum horum omnium operose et solicite in supplicatione sua mentionem fecerunt, id nostra nihil refert, nec quicquam ad nos spectat, nec est cur ad ea respondeamus, Verum quod duabus nauibus quibus Jon Willers et Thomas hammon prefuerunt, et in nos (vt iam retulimus et latius ex sequentibus patebit, ad Jslandiam in portu que tenebatur irruere et opprimere voluerunt ad nos venerint, perinde vt amici fidj, a quibus nihil esset periculj
Item quod naues tam parue nec ita multorum oneru(m) capaces fuerint sicut ipsi dictitant, nec habuerint maiorem numerum personaru(m), quam ab ipsis refertur, reuera longe secus reperietur. Deinde quod aduersa tempestate aut ventorum impetu coactj, preter voluntatem suam ad nos in portum delati, prohibiti sint quo minus anchoras suas iacere possent, quod conqueruntur postremo etiam quod nostri telis et cede eos lacesserint, quemadmodum adfirmant, atque repulerint postea etiam interfectos trucidauerint, id prorsus a nobis remotu(m) volumus et id si fecissemus magnopere nobis2 doleret, Nam nullo modo tam nefarij sceleris nobis conscios esse volumus, et nu(m)quam quisquam conuincet rem in veritate ita se habere, Nam totius negotij seriem, vt omnia fuit acta, p. v. apertissime et simplicissime omnibus explicatis circumstantijs retegemus, quamquam iam aliqua ex parte etiam declarauerimus, Jtaque res gesta est ut sequitur,
Ego Ludtkinus Smidt nauarchus et rector nauis non ita magne (quam Germanica lingua appellamus ein kraffel) lastarum sexaginta circiter, et Joannes Steeman Joachimus Reyneke, Gerardus tormoye, et Joannes Luders eius nauis mercatores, ac v. p. subditi in rebus onmibus morigeri ciues atque incole ineunte Vere nuper exacto, dictam nauem dei beneficio onerauimus ceruisia farina frumento butyro, melle atque idgenus mercibus alijs, quibus inhabitatores Islandie indiaent non sine magnis nostris impensis, ac soluimus hamburgo xj die mensis Martij, cursu nostro in Islandiam instituto, et omni etate omnique numero triginta non plures, vti ibi negotiaremur vendendo et emendo ad nostre adeoque v. p. ciuitatis necnon aliorum bonorum hominum qui opus habent terre istius bonis vsum et necessitatem, proinde in proxima vigilia pasche3 Islandiam in portum quj Bussanda appellatur diuino freti auxilio peruenimus, nauem nostram aduersus ventorum tempestatumque iniuriam quantum potuimus muniuimus atque fulsimus quattuor anchoris et alijs funibus nauticis.
Proximo die qui erat resurrectionis dominj nauis oneraria centum et quinquaginta lastarum cuius prefectus erat Thomas Hammon, mercatores vero Robbertus legge, Guilelmus hoppe Thomas Haerlack, Henricus fytzer et Bertramus ferror aducnit ex Heruichia regni Anglici, ea vehebat homines adulte etatis ac omnesidoneos armis amplius Lxxx, hj ante ipsum portum Bussandum constiterunt anchoris iactis, Deinde nauarchi ac mercatores duos e suis videlicet Thomam Haerlack et quendam ex naucleris ad eos in portum miserunt, qui orarent ut sibi liceret eodem portu nobiscum vti, ijs benigne exceptis, ac cibo potuque liberaliter pro nostra facultate apposito postulauimus, ut renunctiarent suis naucleris et mercatoribus, ut circumspicerent sibi, et peterent alium portum quem vellent, quia eorum nauis amplior et capacior esset quam ut multitudinem piscium vtrisque suffecturam ibi habere ac obtinere possemus, preterea quod vbiquc paterent omnes portus, item quod oporteret nos prestare promissa, siquidem promiseramus cuidam co(n)ciuitum nostrorum nimirum Hinrico Berndes nos subsecturo sibj tam apud nos fore cum veniret, si nos priores aliquem portum ingrederemur,
Itaque in presentia ipsorum nauibus et bonis nihil loci relictum esse, hoc addentes nos minime ab ipsis expetere aut postulare velle, vt nobis cederetur si ipsi priores portum intrassent, idemque ipsi, vt facerent cum nos priores portum occupassemus, Jbi tum Thomas Haerlarck respondebat, quod si Aquilo flaret secundus nihil moratus Grindewikum classe sua petere vellet, post ea verba relicto portu a nobis discesserunt, Sed Thomas Hammon nihil loco motus sua cum naui et vna cuni mercatoribus ad portum perdurabat,
Proximi diei Lune vespertino tempore accurrit et altera nauis ex ciuitate regni anglie dicta linne Ixxx lastarum aut circiter ac missis anchoris constitit iuxta Thomam Hammon, nauarchus erat Jonn willer mercatores Jon Breyge et Raff etc. et nonnulli alij, Erant in ea quoque homines plures quam sexaginta integra etate et viribus, Quapropter Thomas hammon cymba vsus, nauem Jon willers conscendit, qua conscensa conspirarunt inter se non alia re confisi quam quod duabus suis classibus nobis longe superiores sine difficultate nos quia haberemus nauem non admodum magnam, opprimere possent, ac ad nos in portum impetu facto bona nostra diripere, et vi auferre, Et minati sunt si qui resisterent ex nostris omnes interficere, nauarcham nostrum se ex anteriori malo vulgari nostro dicto bochspret suspendere velle, quemadmodum postea ex ipsis hec eadem accepimus taleque pactum ab eis initium didicimus
Hac conspiratione facta nauarchus Thomas hammon cum suis infesto cursu naui sua et suis socijs recta expansis omnibus velis secundo et leui vento flante contendit in portum ad nostram nauem, ac impetum fecit in eam nauis partem que nostra lingua stoerbort appellatur, nihil aliud habens animj aut propositj qua(m) vt nos cum classe nostra pessundaret ac vndis submergeret, vehebatur cum naui multis partibus maiore validioreque nostra, et puppim et proram et quicquid erat vsque ad eam partem nauis (que vernaculo sermone auerlop dicitur) disruptum dissipauit, nihil cunctatatus (sic) neque prefatus quicquam, ad nos in portum iure liberum et tutum bombardis arcubus globis bellicis ac spiculis iaculatus est non aliter ac si palam hostes bellum indixissemus aut pirate fuissemus,
Nec ita longe post et Jonn willers et socij eius sua naue, vsi secunda tempestate et vento secundo velis omnibus tensis ad nos in portum irrumpunt, in priorem ratis partem, et anchoram vna(m) impetu fregeruntnauem suam ad priorem nauis nostre partem relegatam funibus firmarunt, ac plane eadem ratione nos adortj, qua Thomas hammon sine causa vlla, nemini nostrum verbo facto, arcubus, bombardis tapidibus et omnisgeneris telis in nos contortis atque missis, e naui atque ex summitate mali vnum ex nostris cui nomen Joannes Stockman ictu Bombarde traiectum interfecerunt, et preter hunc alterum cuj nomen Luders transfixum necauerunt, plurimosque nostrorum cum clauarcho violenter obrutos a tempore matutino diei Martis vsque ad diei Mercurij initum, in portu que(m) diximus non lacessitj, nulla affecti iniuria, nihil lesi, indignis modis tractarunt ac crudelissime maximis iniurijs adfecerunt, et sine vlla humanitate et misericordia sauciarunt, Adhec bona nostra distrahendi et vendendi causa iam in terram asportata, et aliqui ex ipsis ad terram missi violenter et furiose frustulatim disemerunt, ac fecerunt, vt plane in nullum vsum conuerti possent, Sperabant eni(m) fore, vt nos relicta naue, terram peteremus, bonorum nostrorum propugnandorum gratia, ipsi interim naui nostra potitj, nos crudeliter et sine vlla misericordia trucidarent, Sed tandem deus nostre profecto iniquissime sortis misertus presens auxilium tulit, ac partes nostras defendit mirabiliter, nam absque eo nobiscum actum fuisset, nec esset vlla spes salutis ostensa, ac nos nauarchi superius relati, et merchatores vna cum socijs nostris, qui tum senes tum iuuenes parui magnique, non eramus amplius xxx in naui, exigue sane magnitudinis vitam nostram defensam propugnauimus, aduersus tam numerosam duarum robustarum et ingentiumnauium multitudine(m) (retulimus enim ante plures fuisse quam centum et quinquaginta validis viribuset adultos, preterea etiam tam varie instructos omni genere armorum, vt vix naute et mercatores unquam ita soleant sese armare) et fune quo Jon willers naue(m) suam nostre alligarat, abscisso, solutaque nos extricatos ab eo liberauimus, Porro cum negligeret anchoram iacere nauis eius appelebat littori, et vadis illisa frangebat adeo vt iam acciperet et redderet aquam ad maris estu(m) et reciprocationem, Ad postremum matutino tempore diei Mercurij Jon willers Robbertus Legge omni societate sua cum desperarent se nos superare posse orauerunt, vt abiectis armis, diutius eis nos opponere finem faceremus se sue nauis ac bonorum omnium copiam facere, ac in manus nostras tradere si absistamus conflictu, Ad hanc peticionem hoc responsi acceperunt, vt si ponerent arma, nec amplius nobiscum vj agerent, nauarchi simulque mercatores in nostram nauem tuto absque vllo periculo sese conferrent, idque si facerent, nostros quiescere debere, quemadmodum quoque factum est, nec enim postea quemquam illorum nostrj leserunt aut vlla affecerunt iniuria, aut vulnerauerunt, neque vnquam probabitur aut veritate ipsa conuincet quisquam quod quempiam siue ex Thome hammonis siue Jon willers classe in terra leserimus aut sauciauerimus, aut obtruncauerimus, aut etiam nauem Jonn willers securibus et bipennibus siue alijs instrumentis inuaserimus et labefactauerimus, aut bona eius conmeatusque quibus nauis instructa fuit, ad nostrum commodum et emolumentum inde ablatos auexerimus, quo tamen preter rem in querelis suis nos grauant
Preter hec omnia que retulimus ij quibus commissum et quorum potestate situm in Jslandia iurisdicionem exercuerunt, super Jon willers bonis et naue, que contra ius et omnem equitatem vi nos adorta in libero et com(m)uni portu ad opprimendos, verum repulsa naufragium fecit, Et secundum eam iurisdictionem iudicabatur et censebatur, et quia Jon Willers naufragium non demissis sed stantibus velis passus esset, ita vt nauis fracta acciperet et redderet vndas iuxta estum Re: Ma.ti Danie vna cum bonis cederet, vt pote terre illius domino, vnde etiam Diricus de Mynden serenissimi regis Danie missus vicarius nomine et authoritate Re: Ma: nauem istam cum bonis sibi adseruit et vt potuit ab aque iniurijs vindicauit, Nec est cur hic4 nos respondeamus, verum damni ab Jon willers et gregalibus suis nobis dati satisfactionem et compensationem iure possumus reposcere,
In eadem iurisdictione adiudicabatur nobis vt siquidem Thomas Hammon anchoras suas iecisset, neque fecisset iacturam aliquam suarum rerum, ac sua seruaset, nihil in ea iuris esset regis Danie vicario, nec esset cur sibi assumeret, verum si aliquid damni nobis iniunxisset vt Robbertus legge cum suis pro bonorum virorum arbitrio et censura in eo damno resarciendo nobiscum transigeret, Proinde Robbertus legge cum suis amicis postulavit controuersiam componi vocatis ad id nauarchis Anglicis et Germanicis ex Grindewikia et Haueuordia, adhibitis conciuibus nostris nauarcho hinrico Berndes et Joanne stemmelman, qui tum in Bussandia se continebant, tametsi non omnes isti tragedie, vsque ad finem interfuerint, quare causa sic est transacta et sic conuenit inter Robbertum leggen et eos qui eius partibus studebant, et nostros, vt robbertus legge ad resarciendum damnum, quod ipse et Thomas hammon cum suis gregalibus nobis dederant penderent nobis circiter ducentos nobiles aureos mercibus datis secundum morem et consuetudinem satisfaciendi que in Jslandia seruatur, dedit quoque Robbertus legge mihi Ludtkino smidt ad compensandum iniu(n)ctum damnum tormenta sua bellica, Eo pacto volebant omnia plana et quiquid esset dissidij et discordie exortum inter suos et nostros compositum et sublatum, et in perpetuum sepultum esse, quemadmodum eius rei certa testimonia extant, et ostendunt litere, et sigillum Robbertj legge(n), et quorundam ex mercatoribus eius, sicut eas presentes videre et legere v. p. datur ex copia adiecta, cuius originalia quoque p. v. exhibuimus, Hac tenus vt omnia acta et gesta sint bona fide et aperte commemorauim(us) nihil a vero discessimus, et ea vera esse oste(n)di et comprobari potest, non solum aduerse partis literis et sigillis, verum etiam partim testimonio quorundam e v. p. ciuibus hominum, quibus tuto fides haberi potest, tum cum hec acciderunt in Jslandia presentium, sed tame(n) ab hac controuersia alienorum, partim etiam testimonio eorum qui eam terram tene(n)t et incolunt,
Et liquido apparet ex hac actorum vera narratione, quam indigne atrociter miserabiliter et nefarie, in nos im(m)eritos irruerint, molestauerint et adegerint nos, qui eis longe inferiores et impares eramus, tum quod attinet ad naue(m) (quam vnicam et non ita magnam habuimus cum ipsis due ample et robuste essent) tum quod ad numerum nostrorum hominum attinet eramus eni(m) omni etate et numero non plures triginta, aduersus centum et quinquaginta eosque omnes validas et integris viribus, Preterea omni genere armorum intructiores, etiam quam5 fortasse conuenit mercatoribus, vim illatam arcere et propulsare adeo et difficulter admodum et egerrime intentatum vite bonisque nostris periculum, propulerimus amouerimusque quod tamen nobis omnino fuisset impossibile, nisi deus opt. Max: mirabiliter nobis auxilium tulisset, Hinc neque obscurum est nos plane culpa omni vacare, solos vero Anglicos authores esse totius discordie et tragedie excitate deinde nos facilem adeoque iustam habere causam presertim cum controuersia inter nos et Anglicas duas naues prefatas in Jslandia vbi hec acciderunt per iuridicionem dirempta sit, et nauis Jon willers vtpote ea que littori appulsa vadis insedisset, non quidem nostra culpa aut crudelitate, sed propria ipsoruni temeritate et perditis conatibus nefariaque seuitia Regi Danie vt eius terre principi et domino adiudicata sit, et ideo a regie Ma:tis misso et vicario quantum fieri potuit, cum bonis seruata et asserta sit neque cesserit in nostrum lucrum aut conimoditatem, Jnsuper quoque in eadem iurisdictione censuerunt quod Thomas hammon Robbertus legge et horum partibus coniuncti tenerentur acceptum6 ab eis damnum resarcire, nohisque satisfacere, quamobrem et caussa inter nos et eos composita est, et ultimo non coacti vi, in concordie symbolum et certitudinem eo loco vbi nemo magis nostre quam illorum parti addictus fuit aut patrocinatus est, literas additis sigillis suis nohis ohtulerunt ac dederunt,
Quamobrem cum hec omnia eo pacto se habeant, quemadmodum relatum est, omnino bonam et firmam animo spem habemus et plane confidimus, de Serenissimo Rege Anglie, fore, vt cum totum negotium cognouerit, edoctus hoc responso nostro, veraque ac solida actorum expositione, non solum nos purgatos et excusatos habeat in ijs de quibus immerito accusamur a re: Ma: subditis et mercatoribus, et non solum non sinat nos aut alios ex nostris ob hanc causam grauari arrestis alijsue oneribus, propter que inter sue re: Ma: subditos et nostre ciuitatis ciues, et habitatores, multa incomoda et mala exoriri possint, verum multo magis Re: Ma: cogitet et perpendat quecumque iam antea de hac controuersia exposuimus, et causam inter vtramque partem iure diremptam et amice compositam, nullamque omnino culpam penes nos esse, Et primum Jon willers et eius amicos de ipsa causa serio edoctos compescat, et nullum iniquis illorum querelis, quibus nos grauant locum relinquat, et efficiat, vt nobis molestí esse, et negotium facessere desinant, quandoquidem multo iustius sit, nos cum damnum quod non exiguum profecto accepimus non resarciuerit nobis, de illata iniuria conqueri, et ipsos nobis conditiones pacis offerre, ac sum (mo) studio id agere, vt non quiescamus, et ad illatam iniuriam dissimulemus, quam nos sustinere vanissimas earum querelas, et recompensare damnum, cuius ipsimet sibi sunt authores et caussa, Secundo vt si eueniat quod Thomas hammon et Robbertus legge (qui tamen de nobis iam non sunt conquesti sed tantum citati et nominati sunt, aliorum querelis) quo que de nobis querelas deferant quod tamen euenturu(m) nullo modo speramus, propterea quod facta concordia in gratiam redierimus, vt Re.Ma: ang: et istis imponat silentium, et eos quiescere iubeat, ne ab eis preter ius et equum, nobis negotium exhibeatur, Ceterum et hec fiant minore difficultate vehementer officioseque petimus et flagitamus a p. v. vt curetis hoc nostrum responsum, ad re: Ma Anglie peruenire, et non grauemini etiam vestram operam nobis com(m)odare commendaticijs literis ad Re: Ma scribendo, Eteni(m) si de nobis conqueri et nobis molestias exhibere desistere non volent, non refugiemus neque reformidabimus vos iudices, sed cum eis qui de nobis conqueruntur v. p. iuditium et censuram non inuiti subibimus, quod si tum iustum censebitur nos mulctari aut aliquid incommodi et detrimenti accipere debere, quia naues nostras propugnauerimus, nos, nostram vitam nostrorumque bona et fortunas defenderimus, preterquam quod negotimii iurisdictione in Jslandia vbi res acta est, sit diremtum controuersia amice composita literis et chirographis confirmata, id totum v: p: vt pote legittimis nostris iudicibus obsequentissimi subditi permittemus ac equis patiemur animis. Jn his omnibus vt v. p. operam et studium nobis deesse non patiamini verum sedulo et studiose patrociuemini nobis, etiam atque petimus, pro quo vestro erga nos studio et promptitudine, preter ea que iam p. v. debemus maiora etiam debere libenter agnoscemus et vbicumque poterimus pro virili nostra nos memores et gratos declarabimus, Jn vigilia Bartholomei anno domini etc. xxxij.
- 1) de Anza nunc in the margin.
- 2) nobis written above the line.
- 3) March 30.
- 4) hic written above the line.
- 5) quam written above the line.
- 6) acceptum written above the line.
Transcript of H2, copied from Diplomatarium Islandicum.