lllustrissimo ac potentissimo principi ac domino, domino Henrico Anglie et francie regi fidei defensori, ac domino Hybernie domino nostro clementissimo.
Illustrissime ac potentissime rex ac princeps generosissime d(omi)ne Magnopere obseruande, Regie Maiestati vestre promptum nostrum obsequium deferimus, et operam studiumque nostrum semper paratum officiose cupimus, Quorundam Re: M: V. subditorum et mercatorum ciuitatis Bischopslyn querele, per Clericum mercatorum Germanicorum de Anglia in Re: Ma: v. ciuitate Lundino residentium huc eius rei gratia missum, verbis et scriptis ad nos peruenerunt,1 in quibus meminerunt et exponunt acta quedam que proxime exacta estate in Jslandia euenerunt, inter quandam nauem ab ipsis instructam, vna cum altera naue ex heruichia ab alijs adornata, et nostre ciuitatis nauem, cuius rector et nauarchus erat Ludtkinus smidt, interim quaque conquerentes, hunc nostre ciuitatis nauarchum cum suis dicte naui de Bischopslyn grauem et molestam aliquam iniuriam intulisse, et aliquid damni dedisse, Eas ipsas querelas nos reddidimus et exhibuimus ijs ad quos pertinebant, simulque ab eisdem totius controuersia plenam narrationem, atque responsum, non solum ore datum, sed etiam scriptis cum nos exigeremus vt ita fieret accepimus, id quod presentibus literis inclusum Re: Ma: Vr: transmittitur, vnde de toto negotio et totius cause serie v. Re: Ma: plane edoceri, deque nostrorum sententia certior fieri poterit, cum autem nostri sentia(n)t et putent rem longe aliter gestam esse, quam Re: Ma: V: subditj et mercatores publicarunt et retulerunt, nec quidem vllo modo ita se habere quemadmodum conqueruntur sed potius et verius omnia ita gesta vt ipsi apperiunt, et commemorant, vbi ad delatas querelas respondentes se purgant, et vt queque acciderint patefaciunt, vbi sane penes eos nullam esse culpam satis declarant, et valde conqueruntur secum indigne et summa cum iniuria Jn Jslandia per Re: Ma: ve: subditos actum esse, supplicibus etiam precibus a nobis efflagitantes vt curaremus quamprimum sine vlla mora, ipsorum responsum, et purgationem, ad Re: Ma: V. perferri, nostris additis literis, Ne fortasse Re: Ma: v: propter2 hanc excitatam turbam commoueretur et succenseret, aut etiam ab eis alijsue de nostris abalienaretur, quorum peticioni et postulatis non vidimus quo pacto nostram operam denegare possemus, Jtaque enixe et studiosissime petimus, vt Re: v. Ma: dignetur totius negotij seriem et circumstantias omnes ita vt nostris apperitur benigne considerare atque perpendere, ac si qua ratione fieri poterit, eos qui querelas istas mouerunt, equitatis admonitos, ita edocere, vt quod nostri factum cupiunt efficiatur, caueaturque ne controuersia prebeat materiam grauiorum molestiarum atque malorum, que inde inter V. Re: Ma: subditos, nostros, prouenire queant, sin autem Re: Ma: v: subditi hac nostrorum responsione placari aut equiores nostris reddi nequeant, nec excusatione eorum sibi satisfactum patiantur, sed pergere etiam accusando, et iure agere aduersus eos velint, Oramus vt tum Re: Ma: v: ad nos eos remittat atque nobis iudicibus, quos velint in iuditium trahant, et suum ius persequantur, ibi nos equos causse iudices prebebimus, et controuersiam ea vigilantia sedulitate ac fide transigemus, ne a nostro officio atque equitatis et iuris regula deflexisse videri cuiquam possimus aut quicquam in nobis ab vllo iuste desyderari possit, Preterea et Ludtkinus Smidt ciuis noster constanter coram nobis adfirmauit, seque adstrinxit, quod nolit detrectare si quis iure cum eo agere velit, Sed semper paratus inuenietur ad respondendum accusatoribus suis, cum de hac controuersia a quoquam compellatus aut etiam coram nobis vtpote ordinarijs et legittimis iudicibus in ius vocatus fuerit, Ceterum multe dissensiones et turbe adeoque inconimoda pleraque inter Re: Ma: V: subditos et nostros aliosque qui in Jslandiam nauigare solent, vt nos existimamus magna ex parte inde exoriuntur, quod ibidem nulle certe leges constitute nulla statuta lata sint nec vlla certa politia, aut bone politie ratio in portubus occupandis: secundum que quisque se gerat: seruentur, preterquam quod fere omnia agentur et fiant consuetudine quadam veteri, vnde sepe dissidia et mala multa enasci consueuerunt, Nam apud nos non pauci etiam ex nostris grauiter et vehementer de vestris conqueruntur se in hac re grauarj admodum, nec leuibus per vestros affici molestijs iniurijs atque damnis, in portubus Jslandie, quos tamen non alia ratione compescimus, quam quod adfirmamus fore vt caussa ipsorum et iustis querelis (sicut id nec dubium apud nos habet) delatis ad Re: Ma: ve: aliosue ordinarios suos iudices, quod equum et iustum sit obtineant, Jam si videretur Re: Ma: ve: aliquam iniri vertam rationem et constitui ordinarique posse, quod his incommoditatibus remedio sit, de quo agi et conueniri inter Sereniss: regem Danie clementissimum nostrum, ac terre istius dominum, et alios qui nauibus Jslandiam adeunt, queat, exoptamus, Re: Ma: v: consilium et sententiam nobis candide communicari, et de ea nos certiores fieri, ibi nos, vt et alias vbique, in rebus omnibus, non importuni sed faciles et prompti atque officiosi erga Re: Ma: v: deprehendemur, adiuti benignitate dei, qui diu Re: Ma: v. incolume(m) seruet tueaturque in pia administratione cum celebri nominis gloria,et totius regni magno bono, Date sub nostro signeto die vij mensis Septembris Anno a nato Christo millesimo quingentesimo xxxij
V: Re: M:
Deditissimj
Consules et Senatores ciuitatis
Hamburgj.
- 1) 15320729LON00
- 2) propter above the line.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum