Schedula noue cause Hans Hesterberch et Hermann van der Hude Regijs literis jncludenda.
Inuictissime ac Clementissime domine Rex Quidam heredes, aut certe cognatj Jon Breyen, in Regno Maiestatis vestre, arrestarunt pisces nostrorum ciuium Joannis Hesterberch et Hermannj van der Hude, exacta cautione fideiussoria quingentarum librarum a Girardo Nigebur ibidem degente, ad quem pisces illj mittebantur pro more distrahendj Nullam autem habent arrestandj causam, nisj quod eosdem pisces signaculo Jon Breyen denotatos comminiscuntur adfectu jn nostros parum amico Quam suspitionem a veritate prorsus alienam, ut nostrj certe bonj ciues et quos nuniquam jn quauis leuitate deprehendimus, plenissime diluerent[!], neque molestijs neque sumptibus pepercerunt Nam primum, jndubitatam jurate certificationis fide exhibuerunt, pisces huiusmodi jn Islandia eorum nomine comparatos proprijs mercibus, nullo vnquam tempore a jon breyen visos, tantum abest jn dominio aut possessione illius fuisse Deinde, typum seu exemplar signaculj Jon Breyen ex Anglia huc, et vicissim suum originale, ne quis dubitaret, Hinc jn Angliam, transferrj curauerunt. Quibus tandem euidentissimis probationibus nunc accedit, quod Regius Prefectus Islandie, causam jon breyen jure suo defendendam suscepit, ut nostros jnde grauarj jn hac causa per se justa, bis fuerit jniquum Attamen nescimus quo pacto contingat, quod Celsitudinis vestre subditj non vereantur ob tam calumniosam arrestationem molestare fideiussores a mandatario ciuium nostrorum datos, quandoquidem pro suo optimo jure, ipsum pene1 solem (ut sic dicamus) jn manibus gestiant ad illustrandam veritatem. Quare offitiosissime rogamiis Regiam Serenitatem vestram, ut illius jussu nostri ciues supradictj, quibus cum causa jon breyen nihil vnquam commune fuit, hisce vexationibus semel liberentur, ad omnia vicissim Maiestatis vestre obsequia, nobiscum paratissimj Dat. vt jn literis.2
- 1) pene absent H2.
- 2) 1533, March 5 as in the accompanying letter to the English king 15330305HAM01
Transcript by Bart Holterman, 2018