Serenissima, Potentissima, atque Illustrissima Regina, Clementissima Domina,
Conquesti nobis sunt quidam ex civibus nostris sese superiore anno, cum negotiationis ergo in Hitlandiam trajecissent, a nonnullis Regiae Majestatis vestre subditis extra omnem illorum culpam et meritum violenter invasos, suisque non tantum exutos bonis sed et corpore male mutilatos esse, summisse rogantes ut eadem causa apud Regiam Majestatem vestram non gravatim pro illis intercederemus, quo vel amissa recuperare vel equivalenseorum pretium estimatione justa facta obtinere possent, tum etiam ut in posterum isthic locorum absque violentia et injuria tuto illis versari atque negotiari liceat, prout exillorum libello supplicatorio nobis oblato hisque nostris incluso literis Regia Majestas vestra ad longum clementissime cognoscet. Quamguidem petitionem cum rationi et aequitati maxime consentaneam esse deprehendissemus, non potuimus non ratione nobis incumbentis officii nostrorum in hoc annuere votis. Cum ergo ex hujusmodi querimoniis intelligamus tales violentias et rapinas a Regiae Majestatis vestrae subditis id genus hominibus qui scelere pascuntur, contra datam fidem publicam, contraque libertatem regni, qua ob promptam vectigalium solutionem, aliorum sustentationem onerum, ceteris paribus non immerito gaudere debebant, civibus nostris inferri, quod hoc scelus non solum cum jure tam divino quam humano manifeste pugnare, sed et perturbationem publice secum ferre tranquillitatis, commerciorumque necessarium tollere usum, cuivis facile constat, non dubitamus quin Regia Majestas vestra ob justiciae et aequitatis multis predicatam gentibus laudem, vehementer et extreme hujusmodi detestetur Harpyias, nostrorumque quibus immerentibus plane tam ingens datum est damnum vicem condoleat. Quibus porro de causis moti, supplices pro isdem nostris civibus apud Sacram Majestatem vestram intercedimus, majorem in modum rogantes et obtestantes ut Sacra vestra Majestas hujusmodi transgressores publicaeque pacis violatores et hostes si quando deprehensi fuerint non tantum condignis et meritis subdere veli[t] poenis ut aliis eadem forte meditantibus temereque grassantibus esse possint exemplo, verumetiam pro ingenita Majestatis vestrae clementia eam prestare nostris dignetur gratiam ut pro tam gravi rerum amissarum damno justum et equivalens obtinere queant pretium, inque posterum in Majestatis vestrae regno publica accepta fide absque periculo illis versari negotiarique liceat. Ea in re dubio procul Sacra Majestas vestra sese erga nos civesque nostros clementissimam exhibebit. Id non solum in Majestatis vestræ summam nulloque obliterandam ævo redundabit laudem, verumetiam in Majestatis vestræ subditorum nihilominus quam nostrorum cedet utilitatem, tum vero maxime id efficiet ut publica porro conservetur tranquillitas, et, sine quibus cuncta diu durare nequerint regna, maritimæ permutationes et commercia. Nos vero quæ vicissim ad Regiam Majestatem vestram ejusque regni subditorum commodum et utilitatem pertinere arbitrabimur summo semper studio, fide, ac diligentia quantum ejus fieri potest ita curabimus ne officio nostro defuisse cuique videri possimus. Deus Optimus Maximus Majestatem vestram sub foelic [. . . . .] tranquilloque rerum omnium statu pro divina sua clementia [. . . . . .] larum florentissimam Regni Scotici aliorumque communem salutem [. . . . . .] salvam et incolumem conservet.
Datæ sub Secreto civitatis nostræ [anno] Salutis 1567, ipso die vicesimo quinto mensis Februarij.
Regiæ Majestatis vestræ deditissimi,
Consules et senatores reipublicæ Bremensis.
Transcript copied from Register of the Privy Council