Illustri et magnifico principi et domino, domino Henrico1 dei providentia Anglie regi, clarisque et circumspectissimis memorati regni consiliariis Johannes dei gracia Bergensis episcopus, Torstanus prepositus ecclesie duodecim apostolorum et magister capellarum, Johannes Smør, miles et capitaneus Bergensis et thesaurarius, regni Norvegie consiliarii, Paulus abbas in monte sancti Michaelis, Cisterciensis ordinis, felix, faustum et pacificum regni sui moderamen. Etsi cunctis, serenissime princeps et domini spectatissimi, sacris discernentibus institutis, misericordiam debeamus, maxime tamen domesticis fidei, quibus fraternitatis vinculo sumus astricti, inprimis calamitosis et afflictis, presertim qui non suo vicio, sed et latrociniis et calumpniis ex magnis diviciis et fortunis optimis in summam deciderint egestatem, jnfelicissimum quippe pressure genus, se meminisse felicem. Et quidem non modo immitis, sed et [in]justus foret, et tam in vicio quam qui facit, qui a socio, cum potest, injuriam non propulsat. secundum dei enim voluntatem et nature copulam, invicem nobis auxilio esse debemus, certare officiis, et adjumentum ferre alter alteri, vel studio, vel officio, vel quovis alio modo, ut inter nos societatis augeatur gracia. Magnus itaque justitie splendor, que aliis pocius nata quam sibi, ut judicio omnia subjecta habeat, opem aliis ferat, officia non abnuat, dampna et pericula suscipiat aliena. Hanc virtutum arcem nobis ante oculos ponentes, ne innoxius tanquam reus et sceleratus dampnificetur, veritatem super cognicione cause latoris presentium, Johannis Rorembergh, institoris de Hensa, vestris prudentissimis circumspeccionibus dignum duximus aperire. Qui aliquot retro annis ex civitate Bergensi, at ab ea congregacione mercatorum de Hensa, que nobiscum degit, mercandi gracia non predandi animo, optenta a serenissimo principe nostra licentia, in Jslandiam est profectus, ubi a regnicolis vestris, Anglicis quibusdam, fortunis, rebus et bonis omnibus, atque ipsa navi sua, cum singulis suis pertinentiis, tanquam ipsorum persecutor et hostis, exstitit spoliatus, quem nos in veritate dei et fide Christi Jesu perhibemus nihil circumvencionis, temeritatis sive malignitatis contra vestros cives et regnicolas in hoc suo transitu machinatum fuisse, sed ipsum suosque sequaces, mercatores fore de Hensa protestamur in hiis scriptis, qui vobiscum, ut asseritur, sunt federe copulati. Et quia justum et sanctum est, inita semel pacis federa inconcussa servare, et circa illos presertim, qui non peccaverunt, nec fedus ruperunt, et amori pocius consulendum quam odia colligenda censebit sapiens, cum et hostibus parcitur persepe subactis, et inter regias laudes, clarissimi quondam viri, hostem ipsum augere, ornare et rebus omnibus ampliare precipuam duxere virtutem, ab omni ergo alienum esse constat humanitate, pauperi, inopi, et precipue federe et amicitia sibi juncto, non subvenire oppresso, et in gravem redundat maculam regie majestatis, subditorum suorum clausis palpebris excessus preterire, et ipse rex regum et dominus dominancium in suis vicariis acrius hujusce rei negligentias ferire consueuit. Et quoniam inter ipsa arma, clarissime princeps, clemencie locus esse consueuit, hanc in pace amicis et sociis abesse nefandissimum est. Serenitatem [igitur] vestram obnixe rogamus, et in domino Jesu propensius obsecramus, quatinus, memores innate clementie et prisce benignitatis, huic miserabili, presencium latori, justiciam de vestris ministrare dignemini, spoliatum restituendo. Et dominus ipse, universorum retributor bonorum, copiosa vos mercede donabit in celis, qui quod uni ex minimis suis fecerimus, sibi in districto judicio factum fore censebit, et nos grata vicissitudine votis vestris in simili majorive negocio cupimus remereri. Jn cujus rei testimonium et evidentiam premissorum secretis et sigillis nostris presencia fecimus communiri. Datum Bergis anno m.o cd.o lxx. sexto.
- 1) i.e. Edward IV.
Transcript copied from Diplomatarium Norvegicum