Latin version
Certificatio pro frederico Ostra et henningo eius filio
Coram illustrissimo et potentissimo principe ac domino domino Henrico Anglie et francie rege fidei defensore et domino Hybernie clementissimo domino nostro Necnon V. Re: Ma: commissarijs officialibus Omnibusque alijs iurisdictionem et potestatem in Re: Ma: v(est)re regno exercentibus itemque vniuersis et singulis1 ad quos presentes literæ nostræ peruenerint Nos Consules et senatores Ciuitatis hamburgensis cum decenti obsequirom nostrorum exhibitione publice protestamur, et notum facimus per presentes, Quod coram nobis comparentes honesti viri Fridericus ostra et filius eius heningus ostra ciues nostri, exposuerunt, se nuper, in naui cuius nauarchus hermannus euerdes ciuis noster erat, in angliam misisse aliquot lastas piscium Islandicorum, paulo ante emptas a quibusdam alijs ciuibus nostris, qui eosdem in naui henrici berndes Nauarchi ciuis nostri estate iam proxime exacta, secum ex islandia attulissent, Et quia intellexissent alios pisces in eadem henrici berndes naue ex Islandia aduectos, et in Angliam a nonnullis alijs ciuibus nostris missos, instantia aliquorum anglicorum pretensa actione Londonij arrestatos esse citari fecerunt illos ciues nostros videlicet Joannem stemmelman et Ioannem petersen, a quibus suos pisces emerant, Orantes illos a nobis2 examinari illorumque depositionem audiri3 an aliqua vllis anglicis, actio in pisces predictos caderet aut competeret. Itaque Ioannes stemmelman et Ioannes petersen a nobis examinati et interrogati, postulato ac prestito iuramento deposuerunt et certificarunt, dixeruntque Quod Ioannes petersen vendidisset friderico patri piscium lastas septem et centum pisces, Ioannes stemmelman vero henningo filio octo lastas et trecentos pisces minus duodecim, signatos vno eodemque signo, huiusmodi forma S habente et nihil variante, nisi quod ferra instrume(n)ta, quibus signati essent, alia alijs forte aliquanto maiora aut minora esse possent, Quodque certo scirent4 fridericum et Henningum emptos istos pisces in naui hermanni euerdes ad angliam continuo misisse Neque de istis piscibus fuisse, quos forte quidam anglici per tumultum excitatum inter eos et Regis danie domini nostri clementissimi missum prefectum, in Islandia amisissent5 cum ne vnum quidem istorum piscium in naui sua habuissent Verum de suis piscibus fuisse, partis in portu bussanda quam tenuerant, et aquisitis pro suis mercibus6 ab islandis per consuetam negotiationem cum ijsdem habitam vt quidem nemo ex anglis quicque commune sibi cum istis piscibus haberet, aut vllo iure manum imicere aut actionem aliquam intentare posset, modo non preter omnem rationem nec vllo fundamentoiusto nixus, id facere eosque occupare quisquam vellet Super qua depositione et testificatione ciues nostri predicti, ad quorum instantiam facta est, instanter nos rogarunt, vt daremus eis de eadem apertas nostras literas, quibus vbi necessitas exigeret, vterentur, Quod nos, siquidem decet nusquam veritati deesse, presertim quando id etiam precibus exigitur, denegare non potuimus, Orantes Re: ma: ves: omnesque, et que eorum sunt iusto titulo, habeant salua et integra et per vos defendantur, ne suis bonis preter ius et equum priuentur Id quod nos conabimur pro virili vicissim demereri, et vbi occasio tuledit, erga vestros in iure et equo tuendo Propugnandoque compensare Et ad fidem faciendam et astruendam veritatem suprascripte certificationis et testificationis, sigillum Secreti nostri curauimus appendj hisce literis Datum xvj die mensis Nouemb., Anno a natiuitate saluatoris nostri M. D. xxxij.
- 1) exercentibus itemque in margin.
- 2) a nobis between the lines.
- 3) illorumque depositionem audiri in margin.
- 4) certo scirent in margin.
- 5) amisissent between the lines.
- 6) pro suis mercibus in the margin.
Transcript of H1 copied from Diplomatarium Islandicum.