Sequuntur acta
Post lectionem vero et omnium capitum jnterpretationem, jnpetratum fuit deliberandi tempus jn alium diem, preterea, ut lecte scripture ob nimiam eius prolixitatem daretur Senatui1 copia Et exhibito demum solito confectionum at que poculorum munere dominus Orator2 per Senatorem et Secretarium reducebatur ad diuersorium, quod apud dominum Heinricum buwman habebat
Die iij februarij, visum est Senatui ut omnes naute ac negotiatores jn jslandiam traijcere solitj, vocarentur, audituri primum proposite per dominum Oratorem querele magnitudinem referente Consule, Deinde, dicturi si quid haberent ad earum rerum justam defensionem tum vero illi narrantes totius cause historiam, Senatum jn omnibus articulis diligenter jnstruxerunt
Die iiij februarij, tametsi dominus Orator promissam scriptorum copiam non dum tradiderat quo magis tamen temporis jactura vitaretur, responsum ei fuit ad omnes accusationis partes, jn hunc modum
15330204HAM00 follows.
- 1) In the margin.
- 2) dominus Orator in the margin.
Transcript copied from Diplomatarium Islandicum