15330205HAM01

1533, February 5

[Hamburg]

Answer of Hamburg's city council to the complaints by the English representative about the violence of Hamburg merchants against the English in Iceland.

Created for and published on the HANSdoc website of the German Maritime Museum, Bremerhaven, by Bart Holterman in the context of the research project Between the North Sea and the Norwegian Sea: interdisciplinary Studies of the Hanse. Licensed CC BY.

Hamburg, Staatsarchiv der Freien und Hansestadt Hamburg

111-1 (Senat), Cl. VII Lit. Kc No. 11, vol. 1b (Islandica 1533-1534)

Convolute of 46 folios

1¹+(2+(2,2,1), 1), 2, 3³, 4, 5¹

21,5x32cm

Paper

Modern foliation in pencil, 18-63

Bound with white thread, reinforced with pieces of parchment on the spine

Facsimile not (yet) available

Diplomatarium Islandicum 16:320

Duplicatio Hamburgensium.

Ad primum duplicauit Senatus hamburgensis, Die v Februarij Quod neque ullo jure tenebatur, neque per rerum naturam possibile fuit, traijtientes jn Jslandiam vel alium locum, plus admonere quam factum esset quotannis publico et serioso edicto Conduntur enim leges et stauta [!], quibus si quis maior natu non paruerit, suum non Magistratus agitur periculum ad penam

Quantum vero ad ratihibitionem attinet dicebatur quod Senatus nunquam habuerit ratum quicquid ab illis jn jsslandia, aut alibj quocunque locorum, fuerit jniquius perpetratum, Multo minus vnquam probaturum jrj1 quod ad huius Ciuitatis vtilitatem communem aliquid ereptorum bonorum vel pilj estimatione conuersum sit Nec esse obscurum, quod nauis anglica jam nunc jn ditione Regis Danorum, jn portu nominato Stoer, detinetur extra potestatem Hamburgensium Sj quid autem priuatim jllatum fuerit jnscio Senatu, hoc persequendum fore contra jllos quj rej conuictj, non euadent cognitionem juris

Ad secundum, satis est responsimi superius Quod Senatus nullius malj conscius fuit vnquam aduersus Anglicos vel alios Et quod ignorantes, per tanta locorum jnterualla, de facto alterius obligarj aut in culpam trahi, Hamburgenses tum presentes, tum alibj degentes, mimime potuerint

Ad tertium dicebatur, Senatum publico consensu neminem pretulisse aut juuasse, cum ignorassent omnia Quod vero jnter priuatos controuersum est, quo jure quaue jniuria factum fuerit, nichil pertinere ad Senatum, sed ad priuatam accusationem et defensionem remittendum esse Jntrim tamen certum est, ciues nostros sicut et quoslibet alios, dum jn Jslandie insula negotiarentur, ibidem sub legitimj Magistratus jnperio, non Hamburgensium fuisse Et sj vtcumque nunc inter illos, Hamburgj judicandum esset de re ibj gesta, id vtique fatiendum pro jure et consuetudine illius, non huius, locj Ad argumentum vero de subiectione, sic respondebatur Mancum censerj fundamentum Hamburgenses sunt subditj Regis Danorum, velutj Ducis Stormarie Ergo non possunt paciscj confederationem cum alijs princibus [!] Nam nullj ignotum est eos jure, consuetudine, et priuilegijs, talj ac forte maiorj libertate, donatos esse, qualem pene omnes Ge(r)manie Ciuitates habent, ut possint licita et honesta confederationis pacta, cum omnibus Christianis Principibus et vicinis, stabilire

Ad quartum, jam responsum fuit jn precedente articulo, videlicet, ciues illos non solum propter negotiationem, verum etiam propter delictj disceptationem, vna cum Anglicis, tunc temporis sub jurisdictione Jslandie obligatos fuisse Non potuisse jgitur denegarj justitiam Hamburgj, que administrata fuit jn jslandia per solemnem rem judicatam Jtem, cum nemo priuatim accusasset Hamburgj1 non posse dicj denegatam esse justitiam Denique, cum ciues jnnocentiam suam probassent non debuisse eos temere condemnarj

Ad quintum, duplicabatur jn priuata causa ciuium, extare argumenta et probationes sole clariores, que ostenderent multiplicem culpam temeritatem, et jnsolentiam Anglicorum, nec solum anno preterito, sed multis retro temporibus aduersus omnes jnsulanos et alios perpetratam, ac publico juditio quotannis jn Jslandia condemnatam esse

Ad sextum, fuit duplicatum quod ista replicationis excusatio facta pro jon breyen, non solum iniquitatem jn se contineret (salua Oratoris reuerentia) verum etiam cum nature coniecturis ex dyametro pugnaret, siquidem propugnaculum, jn quo violenter tenebantur pisces nostrorum, fuisse structum ob vtilitatem eorundem Ac sj quis diceret obsessores alicuius Ciuitatis congessisse vallem, ad vtilitatem obsessorum

Ad septimum respondebatur, neque Senatum neque ciues diuinare posse quid permissurus sit Serenissinius Danorum Rex aut prefectus eius, Jntrim tamen minime dubitandum esse, quin apertam veritatem facile fuerint confessurj, sicut jam pre manibus sunt irrefragabilia Prefectj testimonia Et hec quidem ad futuram diej jn Segebergh jndictam conuentionem remittebantur, que tum prope diem futura sperabatur

Conclusiones autem domini Oratoris jn duplicationem [!] sic resoluebantur Primo non grauate admittebatur, policitatione facta, quod ciues essent examinandj Quamquam ipse tum Orator, mutata priore sententia sue petitionis, maluit non jnteresse examinationj ciuium, sed ut aliquibus per Senatum examen2 committeretur, quod et factum est Secundo quoque ultro concedebatur a Senatu qui non minus quam Rex esset, pacis et publice tranquillitatis cupidus Et constitutus fuit dies3 ad concipiendos jn presentia ciuium aliquot articulos de jslandica negotiatione tertio, de restitutione bonorum, velut jnpossibilis apud Hamburgensis, remissa fuit ad conuentum jn Segebergh Sed quod opera Senatus adhibenda additum esset, libentj voto promissum est idque non verbis tantum, sed omnibus animj conatibus declarandum jn Segebergh die constituto Postremo, agebantur Regie dignitatj ac jllius Oratorj gratie pro oblata Hamburgensibus administratione justitie et omnium benefitiorum amica voluntate

Transcript copied from Diplomatarium Islandicum